Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend469. 1616 Aug. 11. Van J. RutgersiusGa naar voetnoot5.Meministi puto, Virorum maxime, quo ambitu nuper Illmus. Principis mei legatusGa naar voetnoot6 a te famam, hoc est vitam, postularit. Ac tu tunc neganti similis laborem quidem deprecatus es, verum ita, tamquam qui nolles vincere. Equidem non dubito quin illa singularis ac prope divina humanitas tua optimi virorum voto iam satisfecerit; ut tamen scias, quantopere ea in re laboret, statuit, quod ipsi minus successerat per me tentare. Nunc igitur, si coniunctae duorum amicorum preces pluris apud te erunt, rogo ac obtestor, ut tam honestae Illustris viri petitioni satisfiat. Unico Epigrammate, eoque brevissimo, tota res transigetur. Et ille eo nomine beatum se futurum putat, si ab eo viro posteritati tradatur, cuius divinas virtutes omnium gentium atque populorum consensus posito genu colit ac adorat; neque tibi dedecori futurum est, si eius viri amicitia usus esse dicaris, quem unicum prope fugientes literae patronum vocant ac respiciunt. Vale clarissime mortalium neque precibus utriusque nostrum difficilis veni. Scribebam Lugd. Bat. XI Aug. CIƆIƆCXVI. Virtutum tuarum cultor atque admirator unicus
| |
Adres: Amplmo. ac Clarmo. viro Hugoni Grotio Syndico Roterodamensi. ibidem. |