Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend443. 1616 Jan. 10. Aan Joh. MeursiusGa naar voetnoot1.Facis rem te dignam, Meursi doctissime, cum amissa longo ab aevo monumenta instaurasGa naar voetnoot2, et illam literarum parentem Atticam luci suae reddis; qui labor singularem tuam in evolvendis etiam reconditissimis libris diligentiam monstrat, si tamen monstrari amplius ea res potest, cuius iampridem certissima indicia habet orbis universus. Caeterum siquid me amicum veterem audis, pervelim te parem operam ponere in colligendis disponendisque ad Pandectae nostri ordinem legibus Atticis, quae apud Graecos oratores eorumque Scholiastas passim exstant. Summum id exstabit a te beneficium collatum et iuris et historiae studiosis, neque unquam desinet eius meminisse grata posteritas. Incubuit olim huic labori magnus ScaligerGa naar voetnoot3, sed, si recte memini, non consummavit. Nemo est a quo id potius, quam abs te sit exspectandum. Quod si meae preces non satis apud te valent, excitabo alios amicos communes, MyliumGa naar voetnoot4, TiardamGa naar voetnoot5, aut plures etiam, si necesse est; omnesque turba facta extorquebimus ne tam honesto voto renitaris. Haec autem aliaque praestare ut possis et quidem diu fac cures valetudinem, quam tibi, coniugi, familiaeque toti opto quam prosperrimam. X. Ian. CIƆIƆCXVI. Tuus
| |
Adres: Viro Clarissimo summaeque eruditionis D. Iohanni Meursio Professori in Academia Lugduni Batavorum. |
|