Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend428. 1615 Nov. 3. Van F. van den SandeGa naar voetnoot1.Amplissime Domine. Literas tuas Kal. Novemb. datas recte accepi, fuitque pergratum quod nostrum consilium secutus D. StampeliumGa naar voetnoot2 tuis literis ac libelli munere ad amicitiam ac moderatiora consilia invitaveris. Inter huius urbis pastores ac populi ductores nullum Stampelii ingenium reperire potui, miram tamen videmus metamorphosin; ante mensem totus adhuc populus sola religionis inspectione de nostris Ordinibus pessime sentiebat, neque ullis rationibus per suos Magistratus induci poterat, ut crederet, quod nunc, Daniae Regis ac Brunsvicensis Ducis hostilibus actionibus impulsus, ac procerum nostrorum benignitate inductus, facile concedit: nostram videlicet societatem huic Reip. ac reliquis Hanseaticis fore utilem, absque ullo suae religionis praeiudicio: neque unquam nobis commodius cadere potuit haec Regis ac Ducis insania. Hamburgenses iam nobiscum transegere ea conditione, ut quot centena nostrae Foederatae Provinciae totidem illi quina conferant; mox sequentur Bremenses atque alii, singuli suas habent speciales considerationes, quae cum singulis ponderandae sunt; mox vero ubi omnibus fuerit satisfactum, in unam contractus formulam omnes sumus redacturi. Indignabar cum ex literis tuis intelligerem, diatribam de SatisfactioneGa naar voetnoot3 necdum ad manus tuas rediisse; ac valde metuebam ne remissa in itinere periisset, nam vix credere poteram D. ThyssiumGa naar voetnoot4, virum optimum meique studiosissimum, | |
toties meis literis nec non per coniugem Hardrovici agentem eiusque fratrem, Consiliarium EsseniumGa naar voetnoot1, interpellatum, necdum satisfecisse nostris desideriis. Itaque ante biduum iterum ad ipsum, ad coniugem ac fratrem eo nomine satis vehementer scripsi; hodie vero coniugis meae literis isto metu liberatus atque in opinione mea confirmatus sum, quod ille, ut solet, tollere non potuerit manum de tabula. Brevi autem suum fratrem ad D. GocchiumGa naar voetnoot2 cum meis ad ipsum literis esse remissurum. Ne in manus minus amicas haec tua commentatio eiusve aliquod exemplum perveniret, satis diligenter cavi cum D. Thyssio traderem, neque ille, cum sit vir optimus nostrique studiosissimus, fidem fallet, praesertim cum sciat hoc aliter fieri non posse, quam cum nostrae amicitiae labefactatione. Ille quamprimum aliquot paginas percurrisset, ad me reversus ex stilo ac nonnullis interlinearibus ac marginalibus characteribus tuam hanc esse conceptionem iudicavit, meque in quibusdam partibus tibi fuisse cooperatum; haec vero illius opinio libertati in iudicando non obstabit. Recte iudicas, imprudenter fecisse Galliae Evangelicos, quod tam festinanter iverint in partes, ac tenero Regis animo sequiorem de sua fide opinionem impresserintGa naar voetnoot3. Vale vir amplissime, D.D. CasenbrotioGa naar voetnoot4, NicolaoGa naar voetnoot5, tuaeque coniugi officiosam a me salutem. III Novemb. CIƆIƆCXV. Hamburgi. Tuus
| |
Adres: Erentveste ende hoochgeleerde Heere Mijn Heere Mr. Hugo de Groot Raedt ende Pensionaris der Stadt Rotterdam. |
|