Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend396. 1615 April 14. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot4.Magnifice, Amplissimeque Domine Groti. Posteaquam D. VanderMyle, et DD. Consul Syndicusque LeidensisGa naar voetnoot5 domum re confecta abierant, mire cum coram tibi gratias agere, tum de variis tecum colloqui gestiebam: sed adhuc ob summam tempestatem frustra fui. Biduum quidem, imo triduum prope iam ex eo tempore exspiravit: sed venti validius etiam spirant, quam ante; nec ego duntaxat, qui meticulosior videri possim, quam virum decet, sed, ut audio, plerique etiam nautae, audax ϰαὶ ϑερμὸν hominum genus, oram hinc solvere verentur. Ita abiit mihi initium feriarum nostrarum: quo tempore commodissime domo abesse poteram. Vereor autem ne adhuc plusculis hic diebus detinear, partim quia hac hebdomade pro affinis infante in baptismo spondendum erit, partim quia Rutgersius noster impense cupit, ut intersim sollemniori convivio, quo die | |
Iovis proximo Serenissimi Suecorum regis legatumGa naar voetnoot1 accipere cogitat. Post Paschalem vero diem animus sit uxorem Bredam ad sororemGa naar voetnoot2 deducere: ubi fortasse diem unum alterum haerendum erit. Omnino tamen decretum antequam feriae nostrae desinant, hoc est intra quatuordecim hosce dies, excurrere ad A.T. nisi interea te in Zelandia potius quam vel Roterodami, vel Hagae etiam fore cognoro. Una tunc mecum feram commentationem tuam de Christi satisfactioneGa naar voetnoot3, cuius descriptio spisse procedit, ob nimis festinatos literarum ductus; sed tamen intra hos sex septem dies scriptionem eius absoluturum sese sperat amanuensis. Mitto interea Thomsoni librum praestantissimum; una cum Augustiniana confessione, Synodi Palaestinae gestis, et ArnobioGa naar voetnoot4, quibus diu adeo, fortasse cum incommodo aliquo Amplitudinis Tuae, usus sum, sane cum maximo fructu meo. Carere quod nunc iis possim, facit, quod tandem ipse eos Antverpia nactus sum. De Thomsono non tantum suadeo, sed etiam rogo quamprimum edatur. Nihil ea diatriba hoc in genere vel doctius extat, vel elegantius. Me quidem valde in vera sententia confirmavit. Nihil tamen hoc iudicium nostrum Bertiadem heroëm, nisi secus putabis, scire attinet: quippe qui, ut etiam amici mihi narrant, hoc cum magno eloquentiae Romanae parente habeat commune, quod silere difficulter ea possit, in quibus tacito opus erat. Quamquam vero liber iste Thomsoni multis partibus sit emendatius descriptus, quam exemplar ipsum, tamen supersunt in eo non pauca, in Graecis imprimis, quae corrigi debeant. Ut emendanda putaram, de quibusdam ante trimestre in chartula annotaram: sed hanc licet quaesitam, nunc invenire non possum. Nec multum puto refert, quia nullo negotio corriget istaec inter legendum Bertius noster. Infante - filio an filia? - Amplitudinem Tuam auctamGa naar voetnoot5 gaudeo: eoque nomine tibi gratulor: ac puerperae felicia omnia opto. Vale O et praesidium et dulce decus meumGa naar voetnoot6. 14 April. circa vesperem 1615. T.A. obstrictissimus
| |
Adres: Aen den Erentfesten Achtbaren Seergeleerden ende Voorsienigen Here Hugonem Grotium, raet ende pensionaris der stat Rotterdam. Den brenger sijn loon. |
|