Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend376. 1614 Oct. 13. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot5.Vir Clarissime. Hagae cum amicis expenso negotio, visum est e re et publica et mea paucis pagellis ostendere quam multa Sibrandus praeter verum dixerit: quod paucis horis confeci, tradidique Lugduni TypographoGa naar voetnoot6. Edetur autem sine nomine libellus, in quo nihil plane novi dicitur: sed tantum ad meos et Sibrandi libros Lector revocatur. Rogavit autem Ioannes Arnoldi vir optimus, ut tuo auxilio iuvari possit in cognoscenda Historia ManichaicaGa naar voetnoot7 et his quae cohaerent. Habebunt enim haec usum in partis secundae Bogermanni refutationeGa naar voetnoot8. Rogo te si quid potes ipsum subleves. Grevinchovius admodum serio persequitur iniuriam sibi factam, et quod Peccatum Originale dicatur negareGa naar voetnoot9, et brevi | |
ostendet, ut puto, calumniam esse. Diu mecum locutus est, nec ulla in re haesitat, nisi in hoc uno, quod affirmare veretur ei peccato soli et per se sumpto cruciatus aeternos aut retribui aut deberi. Sed posteros ob culpam primi parentis miseriae subiectos, et morti, iure etiam filiationis excidisse, amissam quoque iustitiam originariam sive praecipua divinae imaginis, hinc cupiditatibus fraena laxata, inde porro magnam sementem vitiorum, rotunde profitetur. Scribebam haec maxime festinans cum Lugduno Rotterdamum vectus inde Hagam iterum cogitarem. Vale Vir Clarissime mihique merito amicissime. 13 Octob. 1614. Tibi addictissimus
|