Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend332. 1614 April 20. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot5.Pudet me quod Lucanum tibi nudum miserim, cum tu mihi librum remittas non tantum nitide sed luxuriose quoque vestitum. Quid tibi in mentem venit, ut uno tam spectabili libro omni Bibliothecae meae paupertatem exprobrares? Nescis tu rem minime bellam esse mixtam IriGa naar voetnoot6 et Croesi supellectilem? Cave posthac auratos mihi libros mittas, nisi a me gemmatos tibi mitti postulas. Comperio verissimum esse quod mihi Casaubonus dixerat, tuis RhetoricisGa naar voetnoot7 nihil esse elegantius nitidiusque, nihil denique ϰριτιϰώτερον. Elucet ubique et iudicium, et admiraliblis πολυαναγνωσία. Scriptum tuum de mysteriorum efficaciaGa naar voetnoot8 legi summa cum voluptate. Sane iam dudum mihi visi sunt multi nostrorum Sacramentorum vim nimis dilute atque frigide explicare: ut hoc quoque caput iis annumerandum censeam, in quibus fuga extremi unius in alterius confinium incidimus. Veterum sane nemo dubitavit infantes, in quibus nulla requiritur διάϑεσις, quae ab ipsis procedat, ipso tempore quo baptizantur simul renovationem vitae cum remissione labis originariae accipere, ut quod in naturali capite perdiderant, id in spirituali capite recuperent. Nemo dubitavit in Sacra Eucharistia fidelibus dari προσϑήϰην χάριτος. Neque adeo tamen ab antiquitate recessit aetas nostra, ut non quidam inter hos recentiores magistros veteribus subscripserint. Confessio Anglicana Sacramenta ait non esse tantum notas professionis, sed efficacia signa gratiae. Et in Rituali est baptizatos infantes habere omnia ad salutem necessaria, et sine dubio salvari. BucerusGa naar voetnoot9 quoque constare ait infantibus per Baptismum contingere remissionem peccati originalis, et donationem | |
Spiritus Sancti, qui in iis efficax sit pro ipsorum modo. Similia ei et apud alios occurrunt: quibus tamen testimoniis haud satis effugies, quin novam doctrinam tueri dicaris, si tua sententia emanaverit. Nam quicquid abhinc annis sexaginta aut non est traditum, aut minus constanter est traditum, id, quo minus novum sit, ne mille quidem et quingenti anni efficient. Sed de his si placet coram. Avide enim te expecto: et multa habeo quae sermone rectius quam literis transigentur. Vale Vossi doctissime, XX. Aprilis 1614. Rotterodami. |