Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend330. 1614 April 20. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot4.V.C. Danieli Heinsio H. Grotius S. Vir Clarissime. LiberGa naar voetnoot5 qui Rotterodami te exspectaverat, Lugdunum ad te venit: Poeta ϕιλελεύϑερος, ἀριστοϰρατιϰὸς, μισοτύραννος, in summa dignus q(uem) mei Batavi legant, ut quo magis amant vatem Hispanum, eo Hispanum Regem implacabilius oderint. Multum haec editio Raphelengii diligentiae, mihi aut nihil, aut minimum debet. itaque et nomen me inscio adscriptum est. Videtur enim mihi plane μιϰροϕιλότιμον labore tam exiguo tam obvio gloriolam quaerere. Textus puto tibi non displicebit, concinnatus, nisi fallor, ex lectissimis lectionibus. Notas non ut ita ederentur scripseram, sed ut emendarem aberrantes quasdam BirsmanniGa naar voetnoot6 interpretationes; alioqui aut plura annotanda fuerant, aut nec ista. Sint haec sane, ut sunt, haud magni pretii. tamen nemo ante me Syndicus Rotterodamensis haec praestitit. Vides me ridere, hominem tanto Theologorum odio laborantem: quod non vulgaris est fortitudinis: Nam et apud LucanumGa naar voetnoot7 Caesar Achoreum satis placide alloquitur: ut videas ne tum quidem tutum fuisse in Isiacos incurrere. Miror quod nullum adhuc ex Frisia fulmen, magnum oportet malum sit, quod tamdiu cuditur. Vale mi Heinsi, et me vel illis invitis ama. XX. Apr. CIƆIƆCXIV. | |
Adres: Erntfeste hoochgeleerde voorsyenige discrete heere Daniel de Heins Professeur ende bibliothecaris van de Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |