Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend315. 1614 Febr. 5. Aan J.A. de ThouGa naar voetnoot2.Viro summo Iacobo Augusto Thuano Hugo Grotius S. Iamdudum, vir summe, gratulari me tibi oportuit, quod exemtus fori molestiisGa naar voetnoot3, inter duas res maximas te diviseris, commune factus Galliae et posteritatis bonum, huius dum acta scribis, illius dum agis ipse scribenda, nobilissimus historicorum, nullis tacendus historiis. Sed neque ausus sum hactenus curas tuas gravissimas interpellare, neque nunc visus sum mihi sine flagitio patriae nostrae legatumGa naar voetnoot4, virum et mihi amicissimum, et reverentissimum tui, sine litteris ad te posse dimittere. Quaerant alii in omni antiquitate quem maxime | |
mirentur: ego reperio neminem, cui super generis, fortunaeque splendorem, ea cuncta adfuerint, quae nos rectius suspicimus, omne doctrinae genus cum vera sapientia coniunctum, cuius denique virtutibus tantum testimonium praebuerint, iustitiae forum, sanctitati aerarium, libertati historia. Quanquam si mei voti res sit, ultimum ego hoc officium eo pluris faciam, quo plures iuvat, atque adeo optem ut regni quoque curis paulatim te exsolvas, utque extrema pars aetatis tuae foras promineat et scriptioni vacet. Ita speremus post illa funesta tempora quorum ad memoriam animus horrescit, aliquando te venturum ad laetos faustosque Henrici Magni annos, ne Regum maximus scribatur nisi ab historicorum maximo. Ego quoque, impar sane oneri, sed magno patriae amore accensus simile opus molior, tanto autem minus tuo, quanto minor est Batavia, non dicam Gallia vestra, sed toto orbe. Sed nec adhuc Vario videor neque dicere Cinna DignaGa naar voetnoot1. Prematur itaque immaturus labor, donec aetas cum iudicio tempus quoque emendandi dederit, aut potius exsurgat alius, qui res scitu per se non indignas dictione commendet, ut eo libentius discant posteri, quid Batavi fecerint. Vale virorum maxime et me quocunque loco, dum ne extra amicorum tuorum numerum, pone. Nonis Febr. anni CIƆIƆCXIV. Rotterodami. | |
Adres: Viro Illustri Iacobo Augusto Thuano, Regi Christianissimo a consiliis sanctioribus, Aerarii Praefecto. |