Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend295. 1613 Oct. 27. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot6.Mitto tibi, Vir doctissime, libelli meiGa naar voetnoot7 exemplaria, rogoque ne molestum tibi sit duo mihi praestare beneficia, prius ut mittas iis quibus inscripta sunt: deinde ut diligenter perlegas, ac libere me moneas ea quae in secunda editione mutanda videbuntur; sive in historia veteris Ecclesiae lapsus sim alicubi, sive etiam in patrocinio Ordinum legitimos fines alicubi excesserim. Fateor me commotiorem fuisse cum scriberem, ideo quod certo mihi videbar statuere posse, neminem esse alicuius in Republica auctoratis qui non a Socinianismo abhorreat: et quod in Vorstii negotio, etiamsi quid admistum fuisset incuriae, malitiam certe abfuisse confiderem. De summa rei, toleranda scilicet Remonstrantium dogmata intra fines ibi indicatos, et iudicandum a Magistratu an rectum sit quod publice docetur, ita mihi πληροϕορηθεὶς videor ut nihil addubitem. Deus O.M. det nobis aliquando pacem Ecclesiae, et te diu incolumem servet. 27. Octob. 1613. Tuarum dotium fidelis aestimator
|