Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend225. 1612 Febr. 20. Aan Is. CasaubonusGa naar voetnoot1.Viro Summo Isaaco Casaubono H. Grotius S. Scire ex te aveo, Virorum Maxime, quo nunc potissimum labore genus humanum demerearis: atque utinam in eo genere verseris, quod ad minuendas Christianorum discordias pertineat: quam ad rem ea tibi adsunt omnia quae in aliis desideramus: sincera pietas, multum animi, perfectissima antiquitatis cognitio. Ad res nostras quod attinet, tam miserae sunt etiam nunc ut eas attingere verear. Videas reipublicae mala in Ecclesiam transfusa: ἀϰούει δ᾽οὐδὲν οὐδεὶς οὐδενός. De Legibus Ecclesiasticis agetur his ComitiisGa naar voetnoot2; sed ubi non est τὸ εὐπειϑεῖν, ibi vero scis difficulter ferri leges, observari autem latas difficilius. Attamen speramus ut languentia diu corpora tandem gravi aliquo morbo in sanitatem redeunt, ita nobis hanc ϕλόγωσιν non documentum modo infirmitatis sed et viam ad convalescendum fore. Det Deus, idemque studiis tuis salutanter aspiret. XX. Febr. CIƆIƆCXII. Hagae. |