Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend222. 1612 Jan. 28. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot2.Vir amplissime, beasti me literis iis, quas superioribus diebus a te accepi. Nam quod pacis et concordiae studia tibi esse curae ostendis, ne dici quidem potest quantam ea res mihi voluptatem afferat. Vides in patria tua quam facile sit hodie rixas concitare inter fratres, quam sit difficile excitatas sedare. Puta ubique Bataviam esse, tanta omnibus in locis ϕιλερίδων copia, qui pacem in Ecclesia fovere inter ἀδιάϕορα habent, aut ne id quidem. Parum est quod amor concordiae illorum animis οὐϰ ἐνιζάνει: novi multos quibus nullum hominum genus ita suspectum et exosum est ut τὸ τῶν εἰρηνοποιῶν. Quo magis demiratus sum Regis Iacobi pietatem, qui veritatis studium ita amplectitur, ut a studio non recedat unitatis. Poteram multa de hoc argumento scribere; sed quia cogito ad tuam epistolam χρυσοῦ χρυσοτέραν serio respondere, ubi primo iis de rebus cum Serenissimi Regis Maiestate egeroGa naar voetnoot3, scribendi finem nunc faciam: Deum supplex orans, ut tibi hunc servet animum et omni benedictionum genere te cumulet. Vale vir magne et me ama, ac meas exspecta σύν γε τῷ Θεῷ brevi. Londini, a.d. XV. Kalend. Februar. CIƆIƆCXII. Amplissimum D. Vander Mylium - nisi grave est - a me salutes velim. Si τὸν πάνυ Heinsium videris, quaeso meis verbis illum amantissime saluta. Misi nuper ad illum notas quasdam e manuscriptis in TheophrastumGa naar voetnoot4, quas an acceperit nescio. Non vacavit nunc ad illum literas dare. |