Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend170. 1609 Sept. 18. Aan P. JeanninGa naar voetnoot1.Ineptum videri potest, vir Illustris, vel literas rerum inanes ad te mittere et gravissimis occupationibus tuis interstrepere, vel etiam de publico rerum nostrarum statu ad te aliquid perscribere, qui adeo te non latet, ut ferme in tuo unius patrocinio conquiescat. Sed rogo ita accipias, non quasi nuntiem quippiam, sed quasi si quid apud nos recte habet, pro eo tibi agam gratias, cuius beneficio multis periculis erepti sumus, si quid secius, id apud te potissimum deplorem, qui morbis nostris et moveri et mederi soles. Rempublicam eam habemus quam reliquisti. consensus caeterarum nationum mediocris. cum Zelandis perpetuae rixae. Fui nuper in ea regione, et miratus sum esse homines tam imprudentes an impudentes dicam, qui non taceant tum demum bene Zelandiae fore, cum ab aliis erit quam seiunctissima et sui arbitrii. nec intra verba stat insania, sed multis modis et Ordinum Generalium auctoritas et communis iustitia contemnitur atque labefactatur. quae quo tendant facilis est coniectura. Sed civitates Zelandicae inter se acerrime confligentes, et in ipsis civitatibus maiora quam unquam dissidia et factiones, spem praebent, ut saepe ad bonum non fuit, ita nec ad malum ipsis inter se consensum fore. Caeterum unum habent quod non immerito queruntur, res enim manifesta est, mercaturam apud ipsos collabi longa hac atque taediosa super maris et amnium oneribus disceptatione: et Archiducum in Flandriam quam in Antverpiam proniore animo. Contra, Amstelodamensibus praeter spem multa prospera. magnus hominum affluxus: aedes cariores et de prolatandis pomoeriis agitur. Ferme constat mittendos hinc legatos tum alio, tum ad vos et Venetos. qui ituri sint, nondum constitutum: nisi quod communis fama Venetiae legationi Vandermylium nostrum destinatGa naar voetnoot2. Ad res religionis quod attinet, Archiduces edicto vetuere, ne quis publice de controversiis disputaret. sed, quantum audimus, indiligenter pareturGa naar voetnoot3. Antverpiae mira libertas, imo licentia. centeni aliquot inde commeant ad castellum nostrum quod LilloGa naar voetnoot4 vocatur ad audiendas conciones. quod magis mireris, palam habitant Antverpiae, qui in Ecclesia Lilloana diaconi munere funguntur. Quibus ex rebus suspicio est, quotidie magis magisque Archiduces a veteri asperitate discessuros, non sine damno, ut credibile est, nostro. Principis ArausionensisGa naar voetnoot5 modestia ab omnibus laudatur. abstinet Missa in urbe arceque. ipse cum | |
uxore in agros exit ad sua sacra. Apud nos Frisii edicto auxerunt poenas in eos qui Missis intersuntGa naar voetnoot1. In Hollandia connivetur mediocriter. In insula Tergoes Zelandiae, ubi magnus Catholicorum Romanensium est numerus, sparsi sunt libelli, maiorem quam antehac libertatem minacius postulantes. Similia et alii loquentes votis suis obstant. Ego semper eius ero sententiae, quantum publicae rationes ferunt, indulgendum aliquid libertatis in ea re quae servire omnino non potest. Cogendo enim crescunt dissidia, quibus remedium non nisi mutuo se ferendo sperari potest. Multi apud nos eruditi Theologi in Iustificatione et Libero Arbitrio, non infimis sane capitibus, quam minimum discedunt a sententia eorum qui inter Romanenses doctissimi habentur. Idem si in caeteris fiat, et qui pacis sunt studiosi alter alteri occurrant, spes aliqua est mitioris in posterum saeculi, quod nobis largiatur Omnipotens, et te, Vir Amplissime, bono publico Galliae, nostro, orbis denique Christiani incolumem diu servet. XVIII Sept. CIƆIƆCIX. Tuae nob. cultor observantissimus
| |
Adres: A Messire Messire Pierre Jeannin Chevalier, Baron de Chagny et Monjeu, Conseiller du Roy en son conseil d'Estat. |
|