Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend149. [1608] Nov. 27. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot2.Clarissime Domine. Scripsi ad te nuper de Indicanis nostris. nondum puto te Typographum invenisse. nam alioqui scripsisses. tamen id qualecunque est, fac sciam quaeso, ne diu pendeam. Multas habeo rationes editionem festinandi. in quibus, satis scio, adiuvabis me si potes. Scripseram et de Rabano Mauro quem Praeses Ianninus utendum a bibliotheca publica receperat. Si forte literas non receperis, poteris ex his intelligere quid prioribus significaverim. Vereor, ne te Scaligeri sequior valetudo detineat. tamen aliquid tibi temporis tui salvum esse debet, et amicis minoribus. Utinam iter Zelandicum tibi arrideat. Neque enim debes, si eo iturus, ire eo tempore, quo ScottusGa naar voetnoot3 et VosbergiusGa naar voetnoot4, tui amantissimi inde abfuturi sunt. Vale, et nos, quamvis saepe molestos, ama. XXVII Nov. Tui observantiss.
| |
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wijse voorzyenige Daniel Heinsius Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |