Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend133. 1608 Mei 15. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot10.Puto iam te accepisse, praestantissime Groti, quas ante dies paucos ad te dedi. Eas literas isthac curavit clarissimus Meursius: qui quum repentino consilio mox profectionem ad vos institueret, sine meis ad te, hominem utriusque nostrum amantissimum dimittere non potui. Ago igitur tibi πάλιν αὖ ϰαὶ πάλιν pro recenti tuo munere gratias gratissimas: TragoediamGa naar voetnoot11 dico tuam, vere tuam, et eo viro dignissimam, cuius olim pueri, et adhuc πτερυγίζοντος rudimenta doctos omnes stupore perculerunt; ut magnum videri non debeat, si quae hac | |
aetate adultiore scribis, nemo sanus et intelligens sine admiratione tui possit legere. Poematis vero huiusce tui peculiaris caussa est, in quo tu Lectoribus, ut incertum esset, effecisti, pietatemne tuam prius, an δύναμιν ποιητιϰὴν admirentur: utraque enim ista dote Auctorem suum Christus patiens tuus commendat. Opto tibi, clarissime Hugo, omnia laeta et fausta, ut et opera tua forensi quam diutissime patria utatur, a qua recens novo hoc honore es auctus, et nos, qui literis delectamur, scriptis tuis subinde beemur. Vale, et me amare perge. Lutetiae Parisiorum, Eid. Mai. CIƆIƆCVIII. |
|