Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend114. 1608 [begin Maart]. Aan P. JeanninGa naar voetnoot7.Viro Perillustri, Petro Iannino, Equestris dignitatis, Senatus Divionensis Principi, Regi Francorum ab interioribus consiliis, eiusdemque Regis ad Ordines Foederatae Belgico-Germaniae Legato. | |
Non erat quidem in animo, Vir Amplissime, ulla iuvenilium operum editione famam forte imprudenter hactenus lacessitam denuo periclitari, ac nunc maxime cum eo munereGa naar voetnoot1 distringar, cuius gravitatem severiores iudices non satis tuto collocatam apud eum existimabunt, qui istorum lusuum nondum serio oblivisci didicerit. Sed mutare institutum cogor, cum video maius mihi famae discrimen subeundum esse, si, cum tu mihi tot atque tanta beneficia et quidem tam aperte praestitisses, memoriae eorum a me nullum publicum extaret testimonium. Hoc est, quod me excutere omnem paupertatem meam iussit, et in ea quaerere munus non pretio tantum sed et mole exiguum, et quod sic etiam testaretur, quam longe nostra omnia infra meritorum tuorum magnitudinem iaceant. Et ecce inveni quod offerrem, non trepidus et quasi fulgorem legationis tuae respiciens, sed securus et certa fiducia, exceptum a te iri ea comitate, qua literas et studiosos literarum foves, et quam ad me usque demisisti. Patere igitur, quaeso, clarissimum nomen et Gallicis Annalibus perpetuo celebrandum huic libello asscribi, ut videant hoc signo homines me, qui gratus esse non potui, sponte tamen ingratum non fuisse. Verissima Gallorum laus est humanitas, maxime in externos: sed tua illa notos hactenus limites excessit, ideoque non genti communis, sed propria est tibi. Iuvenem, in quo nihil erat laudabile, nisi bonarum artium cupiditas et eminentium virorum admiratio animatum adspectu et sermone tuo, quod multum fuerat, ultro etiam, cum dignitatis tuae venia id dixero, in amicitiae interioris sinum admisistiGa naar voetnoot2. Insuper quae ad me ornandum pertinebant, eorum tu occasiones omnes rapuisti, animo non tantum benigno atque propenso, sed prope dixerim paterno. Quod nisi ista privatim mihi praestitisses, quae sperare improbum fuerat, tamen quam mihi cara est patriae salus, tam tibi eram publico nomine obligatus. Princeps ille vester fortissimus idem atque optimus, et qui amicitias docet non utilitatis modo, sed et animorum integritate aestimare, ut qui pro acceptis tanto maiora reddit, quanto ipse omnibus maior est, saepe quidem et summis beneficiis ostendit, quam cari sibi essemus Batavi, nunquam tamen evidentius quam cum nostri causa te a latere suo seposuit. Hoc enim tunc visus est dicere: En hic ille est, cuius sapientia et fides in nomen Gallicum, regnum hoc, quod nunc est florentissimum, non modo ab externis manibus servavit, sed ab intestinis quoque discordiis sanavit, et quae maxime labefactata erant, maiestatem regiam, legum auctoritatem, aerarii vires ita mecum restituit, ut a prima Francorum origine firmiora nunquam fuerint, et ipsis vulneribus profecisse videantur. Hic est qui, si quando magnum hoc corpus aliqua sui parte morbum senserit, ad laborantia membra continuo mittitur, cuius adventu luxata in locum redeunt, tumentia sidunt, diducta coalescunt. Huius ego mentem cunctis artibus imbutam et gravissimis laboribus exercitam, huius provida consilia, quibus ad res maximas uti felicissime soleo, vobis Batavi dono, periculosissimo hoc vestro tempore, ut ipso suasore, aut bellum geratis fortiter, aut pacem faciatis prudenter. Istam Regis tui bonitatem, istam nostri curam, tu quoque, Iannine Amplissime, ad nos attulisti. Et sive cum adversariis colloquia, sive cum vicinis foedera, sive ordinandae Reipublicae status consilium posceret, dixisti sententiam non ut Gallus, sed ut noster: imo hoc ipso noster, quia Gallus. Ab omni aetate oppressis iniuria gentibus in vestri regni potentia subsidium fuit. Omnes per Europam sui iuris populi | |
libertatem vestris auxiliis acceptam non semel ferunt. Hoc sentiunt Veneti, sciunt Helvetii et Rhaeti, meminit Germania. Sed propior inter nos coniunctio, qui etsi imperio et locis separamur, totis tamen animis unum sumus. Vidisti quis esset, cum huc primum appulisses, concursus, quam non ficti adventum tuum non tibi, sed sibi gratulantium vultus; quia ista navi duo maxima bona, Regis favorem et tuam sapientiam, advecta interpretabantur. Sed crede, expectationem, quae fuit maxima, praesentia tua longissime vicit: neque te ulla ex parte tam laeti exceperunt homines quam inviti dimittent, quandocunque te res Gallicae et curae maiores a nobis revocaverint. Mihi sane quam id tempus triste venturum sit, haud facile verbis expresserim: auferet enim mihi praecipuam felicitatis meae partem. Bene tamen est, quod neque memoriam qualemcunque mei apud te, neque honorem, qui ex consuetudine tam illustri mihi contigit, unquam poterit extinguere. Idque ipsum ut quam plurimi nossent, quando id mea non parum intererat, hac publica allocutione curandum censui: qua animi tibi devotissimi signum Tragoediam hanc offero. Quod dignum te esset, cum a me dare non possem, a materia sumpsi, qua nulla est aut facto acerbior, aut fructu laetior, aut undique sanctior. Haec eadem est, quae sola Christianorum mentes adeo dissociatas atque divulsas et tanto inter se odio certantes quanto amore deberent, ferme invictas adhuc continet, neque in immensum a se invicem discedere patitur. Quo quidem argumento non poterat inveniri aliud isti tuo animo convenientius, qui iam dudum luctuosis huius saeculi dissidiis ingemit et pacem Ecclesiae, quam nos optare tantum possumus, etiam quantum in se est - est autem plurimum - procurare instituit. Ut enim ea, quae ad salutem necessaria est, veritate stabilita, in caeteris inter iniustum dominatum et effraenem licentiam ordinata libertate, partes ambitione, avaritia, privatis denique studiis, et quae per bella invecta est male dicendi faciendique impunitate, plurimum incensae paulatim in foedus redeant, ad eam rem Regis vestri Principum Christianorum Principis auctoritas, tum vero tua ac tui similium lenitas atque moderatio spem maximam praebet: quam aliquando ad exitum perducat ille, qui nos in commune sanguine suo redemit: cuius ineffabilis beneficii memoriam hac Tragoedia si non fausto successu, at pio conatu expressimus. 1608. |