Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend67. 1605 Aug. 27. Aan J. RutgersiusGa naar voetnoot6.Ornatissime Rutgere. Quod me de negotio PetitiiGa naar voetnoot7 interpellas, amici officium facis, idemque fecit Baudius. Habuit ea res me anxium iam diu. Nos hactenus ComitemGa naar voetnoot8 in dies hic credidimus futurum: in cuius adventum rem omnem differendam putavi. A patre etiam meo nihil acceperam. Heri qua hora tuae eadem mihi a patre literae perferuntur: quibus intelligo ipsum aegrotare, itemque Comitem, et familiam omnem LiesfeldiiGa naar voetnoot9. Vides quam incerta habeam omnia. Itaque eo nomine scripsi literas quas vides ad Quaestorem Liesfeldii, ut ex eo de consilio Comitis super adventu intelligam. His inclusi alias ad patrem, quas ille curabit scriptas de toto | |
hoc negotio. Rogo ut quantum tibi haec res cordi est tantum cures ut literae istae Liesfeldium perferantur. Scripsi literas item alteras ad patrem, quas Ultraiecto curavi, quia fieri potest ut Burae nunc sit. Ego quod responsi accepero eius te aut Petitium ipsum reddam certiorem. 27 Aug. 1605. Hagae. Tibi amiciss.
| |
Adres: Eersaeme zeer gheleerde Johan Rutgers ten huyse van hr. Wijnandt Janss. Rutgers. In de druyve tot Dordrecht. Loont den bode. |
|