Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend41. 1603 Mei 31. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot2.S.P. Clariss. Domine. Quantam me censes iniuriam aestimare, quod petitioni meae non satisfeceris in indicando tempore praefationis tuaeGa naar voetnoot3. An tu nullos nisi Lugduni, amicos habes, quos dignos putes, qiu te audiant? Sunt certe et Hagae qiu gaudeant a te discere. Nam de Legatis quidem Palatinis, quibus idem significare omisisti, video fere quae tibi detur excusatio: verecundiam scilicet tuam, et alia eiusmodi praetexes, et iam fecit tuo nomine Baudius. Ista mihi dici non possunt, si quidem sum, quod unice ambio amicus tuus. At ego Hercule melius tui memini, et iam emendatum instrumentumGa naar voetnoot4 ad te misissem, nisi distulissem in eum diem, quo te praefantem auditurus eram, quem tu mihi eripuisti, nescio quo meo merito. Scribo itaque nunc paratum esse. Cur igitur, inquies, non mittis? Quia non ausim homini ex vulgo committere, et certum amicum, per quem curem, non invenio. Ipse potius ad te veniam proxima hebdomade. Nam nunc quidem admodum impedior. LegatiGa naar voetnoot5 nostri propediem discedunt. Vale amicorum maxime, et posthac noli oblivisci mei, ne cogar tibi irasci. Prid. Cal. Iun. CIƆIƆCIII. Studiosissimus gloriae tuae
| |
Adres: Ed. Erntfeste, wijse hoochgeleerde Daniel Heinsius Professor inde Universiteyt tot Leyden woonende ten huyse van Raphelengh. Loont den Boode. |
|