Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend36. 1602 Sept. 4. Aan P. BertiusGa naar voetnoot1.Cl. Eruditissimoque D.P. Bertio Philosophiae practicae professori dignissimo Lugdunum Batavor. Nihil mihi gratius contingere potuit, Clarissime Berti, et ea quam tueris Philosophiae professione dignissime, quam litteras mihi abs te dari, et quidem amoris nec vulgaris indices. Quis enim alieni operis curam suscipit nisi non alienus? Hoc etiam quod institutum opusque ipsum probas tuo in me meaque studio imputandum est. Nam alioqui satis novimus τὸ ἀϰριβὲς τῶν σου ϰριτηρίων, et imbecillitatem conatus nostri τῶν πτερυγιζομένων. Rectissime mones, Atheniensium RempublicamGa naar voetnoot2 non fuisse τῶν ἀριστοϰρατουμένων; nec oportet ea de re dubitari. τὸ πρᾶγμα ϕανερόν ἐστιν. αὐτὸ γὰρ βοᾷGa naar voetnoot3. Comparo tamen hanc nostrae in Parallelis meis. At non πολιτεύματος modo comparationem institui sed rerum gestarum, situs locorum caeterarumque rerum in quibus Athenarum populique Atheniensis necessarius ad contentiones usus fuit. Neque enim nescis praecipuam in civitate considerationem esse τοῦ παράλιον εἶναι ϰαὶ τοῦ ϑαλασσοϰρατεῖν. Si enim solius regiminis Reip. ratio habenda fuisset nequaquam dubium fuit Spartiatarum potius Rempub. quam Atheniensium adducendam fuisse, idque etiam fecimus libro primo, ubi Archagetas et Comites Batavorum atque Praefectos, τὴν Γερουσίαν et Consilium quod Status dicitur, Ephoros denique et Ordines componimus. Sed nihil vetat τὴν πολιτείαν τῶν Ἀϑηναίων τῇ ἡμῶν ἀριστοϰρατίᾳ παραλληλίζεσϑαι τῆς ἀμϕοτέρωϑεν μίξεως ἕνεϰα praesertim cum oppida apud nos nonnulla plurimum a Democratia trahant, ut Dordrektum cuius status admodum popularis est. In Romanorum Republica tecum a Bodino dissentio, sed vide annon hoc amplius defendi possit, Romanorum Rempublicam tunc cum fuit optima ad illam Aristocratiae speciem accessisse quam definit Philosophus ὅσαι τῆς ϰαλουμένης πολιτείας ρέπουσι πρὸς τὴν ὀλιγαρχίαν μᾶλλονGa naar voetnoot4 ubi τὴν ϰαλουμένην πολιτείαν illam quam tu dicis intelligo, quae ϰυρίως προσαγορεύεται τὸ ϰοινὸν ὄνομα πασῶνGa naar voetnoot5. Quanquam enim summum illud imperium quod ius Maiestatis Bodinus vocatGa naar voetnoot6 puta in bellis iubendis, penes populum fuerit, plurimum tamen refert, penes quem sit ordinaria et quotidiana ut ita loquar rerum administratio, ϰαὶ πάντων τῶν τυχόντων διαϰονία. fuisse autem illam Romae apud optimates neminem negaturum puto. Sed haec quaestio disputationem prolixiorem et magna historiae argumenta desiderat. Et est omnino difficile iudicium τὸ περὶ τοῦ πολιτεύματος, quoniam omne regimen aliquid ex vicino trahit, ut nihil est undique sincerum. Legum illarum de quibus ad me scribis non alias vidi quam quae apud Stobaeum exstant a DamascenoGa naar voetnoot7 aliisque | |
perscriptae. Itaque librum illum quem laudas videre gestio, animo complexus liberalitatem tuam qua mihi eius usum polliceris. Videbo autem apud te cum primum Lugdunum venero. LipsiiGa naar voetnoot1 nostri donarium vide et expende quam sibi necessitatem imposuerit vir ut sit omnia, non satis prudens, adulandi tam foedis erroribus. Tantumne ambitio potuit suadere malorumGa naar voetnoot2. Vale vir clarissime, cum reverendo socero tuoGa naar voetnoot3. Resalutat te pater officiosissime. Prid. Non. Septemb. anno 1602. dabantur Hagae comitatensi. Addictus tibi
|
|