Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend31. 1602 Juni 17. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot4V.C. Danieli Heinsio Hugo Grotius S.P. Cum Lugdunum proficisceretur frater meusGa naar voetnoot5, quem clientelae tuae addixi, nolui illum sine literis dimittere, quanquam omnino loqui tibi malebam, quam scribere. Sunt enim quaedam, quae literis committere non audeo: Et tamen ad te pertinent περὶ τοῦ ἡρωιδελεγειεπιγραμματιαμβογράϕουGa naar voetnoot6. Hoc tamen addam: urget quotidie ut scribam Encomium: scis autem quam sit mihi infoecunda vena. Itaque nihil dum potuit elicere, nisi unum Epigramma, quod non intelliges forte, nisi sciveris Poetam nostrum equitare non minore cum fastu, quam ambulare solitum. Erat autem id tale Ingenti solitus Silvam calcare Caballo,
Nunc pedibus noster quam bene currit Eques!
Carminis ecce pedes gressus imitantur heriles,
Et sua libratus pondera versus habet.
Reliqua ubi confecero, te dabo iudicem, an digna sint, quae EuphreniiGa naar voetnoot7 versi- | |
bus coniungantur: Nam et hic sine dubio inter Encomiastas erit. Leges itaque. πάντα γελοῖα, ϰαὶ ὡς ἔπος εἰπεῖν, digna patella opercula, nec quales tu versus facis, sed quales ego, vel CluvienusGa naar voetnoot1. Nunc ad seria. Velim te Hesiodi editionem, nisi iam alteri destinata est, Ordinibus Federatarum Regionum dicareGa naar voetnoot2. Nam Dominis Scaligero, et Dousae ἐϰ τῶν ἐπιϕυλλίδων, aut ex Poëmatis tuis satisfieri poterit, si ita videbitur. Haec Amicitiae iure scripta boni consules, et me videbis, si potes, cum tuo illo, Odisse profanum vulgusGa naar voetnoot3, et istam Encaeniorum frequentiam, hoc est Stultorum ferias. XV. Cal. Quintiles Ao. ∞ IƆCII. | |
Adres: Eruditione clarissimo Iuveni D. Danieli Heinsio in Athenaeo Lugduni Batavorum. |
|