Lettre LXXIX.
Le Comte Henri de Nassau au Prince d'Orange. Il lui rend ses devoirs.
Illustrissime Princeps, ego libenter ad te antea scripsissem, sed prae nimio pudore ex eo non potui, tum quia non adeo profeceram in linguâ latinâ, tum etiam quia non scite potuerim pingere, proinde putabam meas litteras tibi non fore gratas. Sed cum Lorichius Secretarius hac transiretGa naar voetnoot(1) in Germaniam, admonuit me debere pudorem illum amovere tibi scribendi. Reversus itaque ex Germaniâ iterum solicitavit meas litteras, ita ut non intermittere potuerim has illi dare. Scito itaque, Illustrissime Princeps, me revaluisse. Ut autem tracto mea studia, puto ipsum tibi dicturum. Interim te quam plurimum valere cupio et uxorem tuam et omnem tuam familiam; rogo igitur ut me eo amore et benevolentiâ prosequaris ut fecisti. Datum Lovanij, 22 Martij Anno Domini 1564.
Tui observantissimus,
Henricus de Nassaw.
Illustrissimo Auraicorum Principi Domino Wilhelmo Comiti in Nassau etc. Domino et fratri meo gratiosissimo.