Poets, Patrons, and Professors
(1962)–J.A. van Dorsten– Auteursrechtelijk beschermdSir Philip Sidney, Daniel Rogers, and the Leiden Humanists
[pagina 171]
| |
Appendices | |
[pagina 173]
| |
Ga naar voetnoot(1)(1) [1575/1576] Daniel Rogers, Hertford MS., f. 221.
ad philippum sydnaeum illustrissimae spei et indoli
iuvenem.
Ergo pererratis Latii regionibus orbis,
Conspectis Galli gentibus inde soli,
Postque tibi visas Germanis tractibus urbes,
Et peragrata vago regna Boema pede,
5[regelnummer]
Restabat Inverna tibi lustranda Philippe?
Illa sub occiduos terra reposta sinus?
Crediderim fatis tantos suadentibus aestus,
Invernae extremas te subiisse plagas.
Non ut in his ageres deses regionibus hospes,
10[regelnummer]
Partibus his veluti plurimus hospes agit,
Verum ut quae regnis didicisses pluribus, isthic
Exereres, populos erudiendo feros.
Sicque tuo dignum patre Philippe referres,
Quem Inverna suum praedicat esse patrem:
15[regelnummer]
Quis scit, an his terris servent te fata regendis!
Proregem prorex ut comitere patrem?
Nam Sydnaea domus terrae fatalis Iernae,
Digna equidem regnis dicere iura domus.
Quare age, Invernae iuvenis te assuesce regendae,
20[regelnummer]
Ut pro rege satus, natus ad imperium.
| |
Ga naar voetnoot(2)(2) [1577] Paulus Melissus Schedius, Schediasmata poetica, Paris, 1586, I, p. 265.
ad philippum sydnaeum elizabethae reginae angliae ad
rom. imp. legatum.
Sydnee Musarum inclite cultibus
Prorex Hybernes cui pater insulae,
Rheno secundo navigabisGa naar margenoot+
In patrias rediturus oras,
| |
[pagina 174]
| |
5[regelnummer]
Vasti per amplos Oceani sinus.
Regina vestrae clara Britanniae
Resciscere ardet, quid reversus
Caesarea referas ab aula
Legatus. O si me comitem tuis
10[regelnummer]
Nereus, & ipsae Nereïdes viis
Junctum viderent colloquendo
Velivola freta longa pinu
Sulcare: nigros non ego turbines,
Nec belluarum monstra natantium,
15[regelnummer]
Discordiamque Eurum protervis
Cum Boreaeve Notive pennis
Vector timerem. nam pietas tua
Philippe salvos incolumesque nos
Praestaret; & quae vox tenere
20[regelnummer]
Caesaris ora, tenere linguam
Serena quivit, haec eadem maris
Deos furentes, flabraque tristium
Fratrum moraretur, sonori
Turbida per pelagi ruentum.
25[regelnummer]
Quamvis remotarum aequor ad Orcadum
Vis Africi nos saeva propelleret;
Impune salsos frangeremus
Remigio superante fluctus,
Tenta & liceret vela retro dare,
30[regelnummer]
Portumque laetis passibus ingredi
Desideratum. Sed relicta
Nunc iter est mihi Myrtileto
Admoliendum dura per Alpium
Saxa, & tremenda fauce voragines.
35[regelnummer]
Utrique nostrum Dij secundentGa naar margenoot+
Quae petimus loca, prosperentque
Optata: Londinum in patrio sinu
Te mox receptet, splendidus urbium
Ocellus: at mi septicollis
40[regelnummer]
Vaquerio duce Roma plaudat.
| |
Ga naar voetnoot(3)(3) [1577?] Daniel Rogers, Hertford MS., f. 216.
in effigiem illustrissimi iuvenis d. philippi
sydnaei.
Fare age (sic longum molli lanugine cingat
Illas tuas habitans Dia iuventa genas)
Quis tibi, quis unus vultum (Sydnaee) venenis
Pinxit, et hoc roseum sparsit in ora decus?
| |
[pagina 175]
| |
5[regelnummer]
Quis frontem gestu, radiis animavit ocellos?
Inditus est labris cuius ab arte lepos?
Num rediit superas infernis Zeuxis ad oras?
Ecquid Apellaeis ducte nites digitis?
Vana isthaec. nam te quisquis similavit ab arte,
10[regelnummer]
Maior erat Zeuxi, maior Apollo fuit.
Vivit enim, enimque hac vivis, Sydnaee, figura,
Quis putet, humanas hanc potuisse manus?
Spectantem argutis sic me respectat ocellis
Aemula naturae prorsus imago tuae.
15[regelnummer]
Cur tamen heu tacito muta est mage pisce, nec hilum
Eloquitur? mores est imitata tuos.
Nam tu Pythagorae laudata silentia sectans,
Multa audire mihi, pauca videre loqui.
Caetera conveniunt: hoc sed discrimen in uno est,
20[regelnummer]
Quod tu pauca loquens, semper imago tacet.
| |
Ga naar voetnoot(4)(4) Ghent, 14 January 1579. Daniel Rogers, Hertford MS., f. 42v.
elegia xiiia. ad philippum sidnaeum
illustrissimae indolis ac virtutis iuvenem.
Te tenet Attalicis Ricemondia compta tapetis,
Septimij Henrici nobile regis opus.
Quam variae exornant turritae ex ordine pinnae,
Quam Thamesis refluae gurgite radit aquae.
5[regelnummer]
Qua convexa micant auro laquearia sparso,
Undique qua dives atria cultus habet.
Qua modo dum princeps aulam (Sydnaee) celebrat,
Ac natalitiis festa diebus agit:
AEthereae ducis, (quod laetor), gaudia vitae,
| |
[pagina 176]
| |
10[regelnummer]
Coelestes cernens, ire, redire, choros.
Prima vides comitem Divae se ut iungat Elizae
Relligio, dextrum stipet et alma latus.
Assidet ad laevam, parili quae singula lanceGa naar margenoot+
Dispensat, patrij custos amica soli.
15[regelnummer]
Ante stat, et rebus Prudentia vite gerendis
Consulit: affectus temperat altra vagos.
Pone sequens, fortis munit Constantia mentem,
Tendit et invictis laurea serta comis.
Tum Charites, cernis mixtas certare Camoenis,
20[regelnummer]
Ore, manu, buxo, dulce canente melos.
In medio residet, Divas complexa beatas,
Nectare et illarum pascit (Eliza) iecur.
Hic operae pretium est cantus audire Dearum,
Attentaque sacros imbibere aure modos.
25[regelnummer]
Quid loquar insignes Heroidas ordine stantes,
Accinctas iussis (Regia Nympha) tuis.
Quas inter, mater radiat (Sydnaee) sororque,
Utraque Reginae maxima cura suae.
Queis comes est raro Sussexia culta lepore,
30[regelnummer]
Altera pene tibi proximitate parens.
Nunc etiam iuncta est his Huntinghtonia Nymphis,
Fida soror matris, mater et altra tibi.
At quali antistat cunctis Russellia vultu,
Ingenio, facie, moribus, aequa Deis.
35[regelnummer]
Ut sileam reliquas, quae consuetudinis usu
Sanguinis aut vinclo sunt propiore tuae.
Innumera quarum ut forsant dote superbum,
Deterat extimeo nostra Thalia decus.
Nam quis te merita, Knollesia laude celebret?Ga naar margenoot+
40[regelnummer]
O post sceptriferam forma secunda deam.
Quisne canat levibus te rite Hovardia Musis,
Nordovolcaei nobile stemma laris.
Nemo tuas dotes (Staffordia) dixerit apte,
Sic Charitum et formae dotibus una viges -
45[regelnummer]
Viveret, has caneret victuro carmine Naso,
Peligni Naso laurea prima soli.
Nec tantis formis, Nemesim praeferret amicam,
Albius, Ausoniae nobilitatis eques.
Nec tibi, vidisses tales si culte Properti,
50[regelnummer]
Cinthia perpetuum sola fuisset opus.
Quas mea saepe quidem tentavit dicere Musa,
Sed tenuis nostro manat ab ore sonus.
Iudice me dignae, Phoebi celebrentur ut ore,
Seu (Sydnaee) tuo, sive (Diere) tuo.
55[regelnummer]
Non tibi corpus enim sine pectore, nec tibi tantum
Illustri nasci nobilitate datum est.
Afflavit mentem, raro tibi Juppiter oestro,
Erudijt linguam Suada diserta tuam.
| |
[pagina 177]
| |
Ut seu Romano cuperes sermone profari,
60[regelnummer]
Seu malles Gallo verba tenore loqui,
Seu magis Hetrusca depromere sensa loquela,
Te nullus posset cultius aut melius.
At quando ad nostras sese rapit impetus artes,Ga naar margenoot+
Ingenii currunt flumina quanta tui?
65[regelnummer]
Quis putes? Haec olim, nato te, Parca canebat,
Dum neret vitae stamina prima tuae.
Sit mihi fas brevibus perstringere, quae fuit olim,
Ausa loqui cunis Parcias una tuis.
Te fore, praedixit proavis qui illustribus ortus,
70[regelnummer]
Anteires genii nobilitate genus.
Quaeque suo excoleret quem munere Diva, foretque
Virtuti, Musis, qui superisque sacer.
Nascetur varias (inquit) qui tendet in oras
Qui mores hominum discat et ingenia.
75[regelnummer]
Qui pacis bellique potens simul artibus, olim
Arbitrio regeret numen utrumque suo.
Quo duce, Relligio ritus induta pudicos,
In templis puro pangeret ore Deum!
Jura patrocinio cuius Themis asseret aequa:
80[regelnummer]
Qui Reginarum cura Ducumque foret.
Quem Virtus, Fortuna simul, per foedera iunctae,
Eveherent summo constituentque loco.
Dixit: et eventus habitura haec verba professa,
Libavit labris basia pura tuis.
85[regelnummer]
Evenere rata haec, nec vana est parca loquuta:
Sunt sortita suam singula verba fidem.
Vix natum, cunis rapuit glomerata caterva,Ga naar margenoot+
Inque tuis labris mellificavit apum.
Mox Musae manibus te formavere disertae:
90[regelnummer]
Quae linguam et mores excoluere tuos.
Certatimque suis te ornarunt dotibus unum,
Quaelibet in cunas officiosa tuas.
Alma Venus formam, Charites tribuere leporem,
Excoluit sensus, Pallas, et Eloquium.
95[regelnummer]
Unde tot insignes, diti sub pectore dotes,
Ad quas mirantes obstupuere senes.
Inde peregrinas Genius te duxit in oras,
Et docuit Gallis quae capienda plagis:
Hic quoque tum fueras, proprium quum Gallia patrem
100[regelnummer]
Collinium, infaustae dedidit atra neci.
Urbs quando in puppos, pueras, matresque senesque
Saeviret, partus Parrhisiana suos.
At te, subductum tantis (Sydnaee) periclis,
Teutona iusserunt regna subire Dei.
105[regelnummer]
Qua sacer audisti quas Sturmius explicat artes
Sturmius Aonij Duxque paterque gregis.
Queis satur, Ausonios cupijsti visere tractus,
| |
[pagina 178]
| |
Discere et hic quicquid regna latina docent.
Qum quoque Pannonias adijsti fervidus oras,
110[regelnummer]
Lustrastique oculis regna Boema vagis.
Queis tibi Languetum iunxti regionibus: illum,Ga naar margenoot+
Humani fultum cognitione fori.
Ille per historias regnorum duxit et ortus,
Iudicium rector finxit et ille tuum.
115[regelnummer]
Credo etiam Antipodos subijsset cura videndi,
In patriam Princeps ni revocasset humum.
Singula quae prima lanugine visa, beato
Subtiles sensus asseruere tibi:
Acceptumque magis fecere potentibus aulis,
120[regelnummer]
Ac gratum placitis (Regia Eliza) tuis.
Quid loquar, ut viridis princeps te in flore iuventae,
Ex multis unum legit acuta viris,
Legaret magni quem ad Caesaris ora disertum,
Cuique arcana animi crederet ima sui.
125[regelnummer]
Nec minus ipsa tuas stupuit Germania dotes,
Quam mirata bono patria iure fuit.
Non mage te poterit Lecestrius ipsus amare,
Ille Palatinus quam Casimirus amet.
Qui pia florentes ducturus in arma phalanges
130[regelnummer]
Te sortis comitem quaesijt esse suae.
Nam tibi non pigro torpet sub pectore sanguis,
Ad belli, ad pacis munia dexter ades.
Scimus ubi classem Regina armaret in hostem,Ga naar margenoot+
Queis animis, una miles iturus eras.
135[regelnummer]
Scimus et ut Belgas Princeps Casimirus adiret,
Quo sumptu accinctum fervor in arma tulit -
Nempe tibi teneris animus constantior annis
Surgit, et est pulchro qui fluit ore lepos -
Quid dicam, ut reduci Romani Caesaris aula,
140[regelnummer]
Init in amplexum Regia tota tuos.
Quae tibi pene domus facta est modo patria, dum te
Regina assiduum mandat adesse sibi -
Sive igitur dubio stringit viridaria gressu,
Contigna aula sibi quae Ricemonda videt,
145[regelnummer]
Sive per apricos spatiatur leviter hortos
Principis ad nutus fidus et aptus ades.
Si iuvat in laetos excurrere celitem campos,
Conscenso Dominam mox comitaris equo.
Quod si legatus peregrinis venit ab oris,
150[regelnummer]
Commendat curae protinus huncce tuae.
Denique quicquid agis, Dominae sis praesto necesse est,
Seria seu tractet, ludere sive iuvet.
Fortunate nimis, qui dum famularis Elizae,
Mixtus Sydereis usque deabus ades.
155[regelnummer]
Quid? quod saepe hilari tecum sermone fritinnit
Ac spargit faciles Regia Nympha sales.
| |
[pagina 179]
| |
In tua cum monstrat proclivi vota favore,Ga naar margenoot+
Obsequijs quantum sit capienda tuis.
Adde, quod hic geminus tibi sternit avunculus instans
160[regelnummer]
Ad summi verum culmen honoris iter:
Warvicius Martis, Jovis at Lecestrius ardor,
Ambo patres patriae, fulcraque certa suae.
Qui duo praeradiant, ceu Sydera bina, nepoti,
Lucentes puppi seu Cynosura tuae.
165[regelnummer]
Quin et adest genitor Invernae rector ab orbe,
Ne quicquam votis possit abesse tuis.
At quales quantique viri bellove togave?
Nil tribus his maius conspicit aula viris.
Nec desunt fidi, iucunda caterva sodales,
170[regelnummer]
Queis pius adstricta compede sudat amor.
Ex quibus antistat dia virtute Dierus
Iudicii condus, promus, et ingenij.
Dein praetextatis Fulco tibi notus ab annis,
Fulco Grevillaeae chara propago domus.
175[regelnummer]
Cum quibus aut summo de iure, Deove, bonove
Disseris, his studijs dum vacas hora pijs.
Ornamenta omnes aulae vos propter ocellos,
Regia (scit Nemesis) gratior aula mihi est.
Quos inter si te nobis permittis amari,
180[regelnummer]
Est satis: haec voti summa suprema mei.
Sed quo vester amor tenero me carmine raptat?Ga naar margenoot+
Musa sile: herois haec recinenda modis.
Scilicet in Morinis dum regia iussa capesso,
Languetoque tuo iungor, itemque meo.
185[regelnummer]
Sermones de te serimus Sydnaee frequentes,
Quos tibi, quos de te scribere iussit amor.
Fallor? an et sentis spatijs divisus id ipsum,
Dexteroque hinc auris tinnijt icto tibi.
At facio finem, commendo et caetera Musis
190[regelnummer]
Ne me posse neges gaudia ferre mea.
Gandavi. 14. Januarij 1579.
| |
(5) [1585?] Janus Dousa, Odarum Britannicarum liber, Leiden, 1586, p. 21.
dousiani voti solutio. ad illustrem virum dn. philippum
sidneium henrici pro-regis hiberniae f. cum eidem petronium arbitrum
muneri mitteret.
Arbitrum en tandem tibi. Nam quis iste
Arbiter? dices. Tuus, O philippe:
Quippe desertor domini prioris
Perfugium ad te
| |
[pagina 180]
| |
5[regelnummer]
Certus ex voto facere; hercle vero
Serio, at sero. fateor: neque ire
Quippiam hinc possum inficias, prehensus
Crimine in ipso.
Caussa sed cuius tamen haud videtur
10[regelnummer]
Aspra defensu: quia nec tui unquam
Immemor, pactae aut fidei, meave
Parcus opella:
Sed quod exemplorum ope destitutus
Illa ab extremi petere usque Rheni
15[regelnummer]
Faucibus; cognati, habui necesse,
Trans vada ponti.
Cui malo accessit remeligo & illa
Insuper, quod, vento operam negante,Ga naar margenoot+
Littore a nostro dare vela nantes
20[regelnummer]
Aura vetavit.
Proinde (quod felix tibi, mique, & ipsi
Arbitro) acceptum face redditumque
Quicquid id voti est: neque Dousianos
Despice lusus.
25[regelnummer]
Hoc sat: auctorem nec enim indigere
Voce praeconis reor; haud imagis, quam
Caecubum appensis hederis, quod annus
Coxit opimii.
Iamque quid restat, nisi ut Arbitri ipse
30[regelnummer]
Dedecet munus, neque te instituti ab
Consule ludi.
| |
(6) [1585?] Paulus Melissus, Schediasmata, 1586, p. 161.
ad philippum et robertum sydneios, viros illustres.
Philippe Musarum nitor
Phoebique, & orti Pleiade;
Honos Roberte Palladis,
Flos Gratiarum germinans;
5[regelnummer]
Anglicae decora aulae:
Ambo Deabus omnibus
Cari Deisque singulis;
Ambo Dionae suavibus
Digni reperti basiis,
10[regelnummer]
Amplexuque Dianae:
Lenem favoris halitum
Meis Camenis obsecro,
Vestraeque mollem gratiae
Adflate mi Favonium,
| |
[pagina 181]
| |
15[regelnummer]
Dignus sim modo, & illae.
Natae verecundo genas
Pudore suffusae, timent
Vulgi sub ora publica
Prodire nondum puberes,
20[regelnummer]
Necdum amoribus aptae.
Pater veretur, ut satis
Cultae politulaeve sint.
At purpurisso, polline,
Fuco, oesipove succido,
25[regelnummer]
Aut Archaeide creta,
Unctaeve cerussae litisGa naar margenoot+
Adulterari pharmacis
Vultus puellares negant,
Pigmenta cuncta respuunt,
30[regelnummer]
Adscitosque colores.
Ac proinde nativae magis
Amabitis formae decus;
Magis figuras has sine
Colore comprobabitis,
35[regelnummer]
Sincerasque probasque.
Natura naturae aemula
Quaeque est suae. Si filiae
Sui Minervam simplicem
Parentis exprimant, sat est;
40[regelnummer]
Sat est, si nihil adsit.
| |
(7) [1585/1586] Janus Dousa the Younger, Britannicorum carminum silva (in Janus Dousa, Odarum Britannicarum liber), Leiden, 1586, p. 54.
illustrissimo principi philippo sidnaeio, henrici
hiberniae proregis filio, gubernatori valachriae.
O Sidnaeie, suas Pallas cui tradidit artes,
Eloquiumque Hermes, animos Mars, Carminis artem
Cynthius, & privam largita est Suada medullam,
Plutus opes, formam Cypris, Charitesque leporem,
5[regelnummer]
Unde tuas laudes exordiar, ingeniumne
Praeclarum, & Graiae Latiaeque peritia linguae
Carmine maiori laudabitur, an speciosas
Corporis eximij dotes, generisne vetusti
Stemmata, maiorumque extollam facta tuorum,
10[regelnummer]
Virtutis quod fama tuae longe anteit omnes:
An referam quas tu gentes, quaeque oppida & urbes
Lustraris, magnis missus de rebus ad ipsum
Utque Antenorea sis mox receptus in Urbe.
| |
[pagina 182]
| |
15[regelnummer]
Vestra autem virtus praecone haud indiget ullo
Clara satis per se, nec ego Sidnaeïe tantas
Tantillae possum laudes intexere chartae,
Quae nec comprendi maiore volumine possint,
Non si aliam novus Iliadem contexat Homerus,
20[regelnummer]
Umbraque ab Elysiis redeat rediviva Maronis,
Teque hic AEneae praeponat, & alter Ulyssi,
Atque Seni Pylio, qui saecula terna peregit,
Consilio, rerumque usu, eloquioque suavi,
Doctrina, generisque vetusti nobilitate.
25[regelnummer]
His etenim cunctis & Ulyssem &
Nestora vincis,
AEtate atque annis tantum superaris, at ipse
Omnibus in rebus superabis utrosque, si eorum
Virtutem ut superas, sic & superaveris annos.
| |
(8) [1585/1586] Dominicus Baudius, Carmina, Leiden, 1587, p. 28.
ad illustrissimum heroëm philippum sidneium.
Non quod vetusta nobilis ab domo
Fulges, & amplis mactus adoreis
Princeps Iuventutis Britannae,
Te veneror, generose Sidnei.
5[regelnummer]
Haud ima laus est illa quidem, bonis
Prognasci, & inter splendida nomina
Parere celsius prophani
Ingenijs, geniisque vulgi.
Verum ista laudis quantula pars tuae est
10[regelnummer]
Praeut ter alti pectoris abditas
Dotes, & illibata dicam
Eloquij, Sophiaeque dona?
Mentem cupido suscitat arduus
Laudum supremis tollere te modis
15[regelnummer]
In astra victorem procacisGa naar margenoot+
Invidiae, dominique fati.
Sed spes avaras, coeptaque turgida
Sors Daedalei territat Icari,
Vetatque ne maiora coner
20[regelnummer]
Viribus ingenijque captu.
Quod si mea olim candidior dies
Optata laetos ducet ad exitus,
Si me unquam amica sors honestis
Inseret ordinibus tuorum.
25[regelnummer]
Favore mente, erectus eimodi,
Ter maxime Heros, differar in tuas
Laudes, & ingentem Lecestrum
Non humili referam cothurno.
Vos concinam, o par nobile Principum,
| |
[pagina 183]
| |
30[regelnummer]
Afflicta quod iam Belgica vindices
Suspirat, optatamque tali
Sperat ab auspicio salutem.
Sperat, spei nec decipitur suae,
Si quid piorum sollicitae preces
35[regelnummer]
Possunt, & utcunque antecedens
Culpa trahit Nemesin sequacem.
Nil Anglicae non efficient manus
Quas & faventis magna Dei manus
Defensat, & virilis ardor
Omnibus expediet periclis.
| |
(9) [1585/1586] Georgius Benedicti, De Rebus gestis Illustriss. Principis Guilielmi, Comitis Nassovij, &c. Lib. II., Leiden, 1586, p. 47.
illustro viro d philippo sidneo.
Si tibi Sidneae non essent nomina gentis,
Doctrina posses nobilis esse tua.
Nunc inter sese certant doctrina, genusque,
Hoc plus adjiciat laudis, an illa, tibi.
5[regelnummer]
Tu virtute tua dirimis, quia (judice fama)
Majus utrique addis, quam tibi utrumque decus.
| |
(11) [January 1586] Dominicus Baudius, Carmina, p. 66.
ad illustrissimum dominum meum philippum sidneium.
Ecce iterum Iani auspicijs redit annus in orbem
Solemnes relegens sua vestigia cursus.
Quae tibi quae prisco dabimus munuscula ritu
Magne heros, triplici quem nobilitate potentem
5[regelnummer]
Condecorat Virtutis honos & avita propagoGa naar margenoot+
Ingeniumque bonas excultum rite per artes?
Cuncta tibi superant, quibus aut Natura beare
Mortales aut Cura solet: quid dotibus istis
Adijciam, talique viro quae dona rependam?
10[regelnummer]
Sanguis hebet, torpetque gravi ceu tacta veterno
Mens animi, nullaeque meo stant pectore vires.
Officium-ne igitur cessabit, inersque voluntas
Proferet haud ullum grati testamen amoris?
Non ita, namque etsi cunctarum munera rerum
| |
[pagina 184]
| |
15[regelnummer]
In te contulerit manibus bona copia plenis;
Attamen illa tuas illustrat adorea laudes
Quod Phoebum colis, & Phoebi socia agmina Musas,
Musas qui cibus est suavissimus ingeniorum.
Hac spe nostra tuos accedere Musa penates
20[regelnummer]
Sustinet, ingenuo quanquam suffusa rubore
Virgineam faciem, dum se considerat ipsa,
Virtutesque tuas merito veneratur honore.
Sed quantum absterret pudor & reverentia, tantum
Invitat tua me bonitas, & certa faventis
25[regelnummer]
Signa animi, tumidosque exosa modestia fastus.
Sume igitur placido vultu clarissime Sidnej
Quae tibi donamus prisco munuscula ritu,
Parva quidem, pretio si rem metiris & usu,
Maxima, si immensum spectas donantis amorem.
30[regelnummer]
Est animus mihi magna volens, magna omnia volvens,
Liber ab ingenio quantumlibet usque paratusGa naar margenoot+
Imperijs servire tuis, mentemque regendam
Virtutis normae, & rigido permittere honesto.
Quod tua si nostris subscribet gratia votis,
35[regelnummer]
Si tenuem bone Maecenas dignaris alumnum
Tollere humo, vitaeque procul subducere inerti,
Gratus ut indultas divino a numine dotes
Protrahere in medium, patriaeque impendere possim:
Non ego tunc versu, nec munere fungar inani
40[regelnummer]
Pro tali merito (quamvis quoque ludere versu
Fas sit & austeram Musis condire Minervam)
Sed res historijs accingar dicere gestas,
Dudlaeumque heroa canam, teque optime Sidnej
Dudlaeo comitem, & consanguinitate propinquum
45[regelnummer]
Laetus in astra feram fusos memorare iuvabit
Te duce Baetigenas, longique incendia belli
Sopita, atque urbes Parmensie ex hoste receptas.
Sic eat, o longum vivat Regina, regatque
Belgasque Albionasque pari moderamine utrosque,
50[regelnummer]
Concordes pietate, animis, ac foedere gentes.
| |
(12) 12 December 1586. Hieronymus Groslotius, B.M. MS. Burney 370, f. 8.
tumulus v.c.m. philippi sydnaei equitis illustrissimi,
ac doctrina et vtrtute incomparabilis.
Ecce arto terrae in tumulo, exiguique sepulcri
Visceribus, sanctae exuviae Sydnaei immensi;
Olim Divi animi domus inculpata: sed illum
Coelum habet, et gaudet tanto hospite. Gaudet et orbis
| |
[pagina 185]
| |
5[regelnummer]
Vivente effigie in nata, et praegnatis amatae
Coniugis in casto gremio. Viget alite Fama
Quod Marte et Musis nomen sibi condidit: illud
Namque olli nequijt rapere aut Mars invidus, aut Mors
Tam iuveni. Victus Fatis visit quoque Fatum.
10[regelnummer]
Sic vixit vivitque Deum genus, et mixtus Dijs!
| |
Ga naar voetnoot(13)(13) 12 December 1586. Hieronymus Groslotius, ibid.
epitaphium eiusdem.
Siste, heus Viator, et parumper hic adsta.
Te Divus orat Genius hospitis Divi,
Ut has bibente lumine haurias voces.
Sydnaeus ille vixi. et, anne vis plura?
5[regelnummer]
Posuisse sat sit nomen. haut capit nomen
Immensus orbis: mente tu intima capta,
Memorique conde. mente cepi ego totum
Domuique mundum vivida ingenii luce,
Ovans superbus orbe disciplinarum,
10[regelnummer]
Quae nobiles tam nobilem virum illustrant.
Nulli secundus artibus Camoenarum;Ga naar margenoot+
Testis Brittana Musa, Tusca, Romana,
Galla, et Pelasga: tantae imaginem tantam
Laurus inumbrant, tot mihi faces vitae;
15[regelnummer]
Quae propter illas, o vigebit aeternum!
In castra Musas sum sequtus, et Martem;
Nulli secundus Marte; consilii felix,
Manuque promtus; Imperator eccelens,
Nimiumque miles strenuus. sed invidit
20[regelnummer]
Mavors meae virtutis inclytum fulmen,
Tremuitque dextram, quam nec aggredi e ... us
Aut cominus palamve; sed dolo incau ...
Morti dedit malignus eminus vibr ...
Ignitum, aheneum in meam necem telum.
25[regelnummer]
Sic me enecat Mors, Marsque. Mars reus Mortis
Tantae, tam acerbae, mi paravit et Vitam
Superstitem post fata mortuae Vitae,
Onerans me opimis saepius favens praedis,
Adoreisque, et laureis sacris frontem,
30[regelnummer]
Quae mi virebunt, dum vigebit et Fama
Contermina orbi, saeculis coaequalis.
Ab aemulo sic Marte mi decus Vitae,
Tum Mortis umbra, quae mihi dedit sanctio
Sanctae videre lumen et frui Vitae.
| |
[pagina 186]
| |
35[regelnummer]
Namque ille ocellus, ille amor, voluptasque,
Sydusque mundi nuper; en poli nunc sum
Amor, voluptas, flosculusque, ocellusque,
Sydusque princeps, et reluceo in summi
Sinu Iovis; cui Morte redditus iam sum.
40[regelnummer]
Mea inde terra est rite reddita huic terrae
Pietas ubique te, Viator, offendatGa naar margenoot+
Aeque pium, quam erga pios meos Manes,
Qui gratias tibi ob piam moram reddunt.
Nunc, si voles, abi, et Valeto. nam Dixi.
| |
Ga naar voetnoot(14)(14) [1586/1587] Dominicus Baudius, Carmina, 1587, p. 70.
ad nobilissimum equitem robertum sidneium.
O Sidneianae columen unicum domus,
Lumenque, postquam lumen illud desijt
Lucere terris, patrioque nunc polo
Refulget inter astra sydus aureum,
5[regelnummer]
Philippus ille frater, heu! quondam tuus,
Flos Anglicanae gentis, immo totius
Flos orbis, audiente dicam Fascino.
Quid o super nunc relliquum est misero mihi
Praeter perenne flere, solamen gravis
10[regelnummer]
Inane luctus? huc perennes lacrymae,
Huc eiulatus, naeniaeque lugubres,
Ut evaporem qui meis inaestuat
Dolor medullis, o mihi sanctum caput
Philippe, magni nomen instar numinis,
15[regelnummer]
Quot corde curas obseris moriens meo.
Tecum meae spes atque opes sitae iacent,
Tecum iocus lepos & omnis occidit,
Tum si quid olim e parte laeva pectoris
Musis amicum exsculpsit improbus labor,
20[regelnummer]
Vel efficaci amore laudis incitus
Profudit ardor, omnium harum nunc mihiGa naar margenoot+
Finis voluptatum atque vastitas venit.
Vix jam pedestrem languidus Musam traho,
Vix tertiatis hiscere audeo sonis,
| |
[pagina 187]
| |
25[regelnummer]
Vix ulla signa in me ipse conspicor mei.
Parum praeut fert veritas rei loquor:
Tecum ipsa cessit vita ab isto pectore,
Nam viva mors & vita mortua est mihi,
Te Sidnei adempto, mortuus me interficis.
30[regelnummer]
Nec restat alio hic fine spiritus, nisi ut
Fato superstes usque suppetam meo,
Lentisque me perire sentiam modis
Hei si tyrannos, helluones funerum,
Portenta terrae, generis humani luem.
35[regelnummer]
Sacerrimasque hirudinum propagines
Tam longa vitae pausa faelicis fovet:
Cur o severa, o saeva Parca sic manu
Tagace carpis, & diurnare invides
Ut quidque vita est dignius diu frui?
40[regelnummer]
Sed fallor atque more vulgi rem puto,
Rerum aestimator improbus caelestium,
Rerumque curvus morio terrestrium,
Verboque ut uno cuncta comprehendam, homo.
Non tu querelis, mollibusque lacrymis
45[regelnummer]
Urgendus heros, mortui fleant suos
Virtute cassos, ipsa te coelo beans
Vetat mori mors & nova vita induitGa naar margenoot+
Mortalitatis exsolutum nexibus.
Humana quod si nos iuvant solatia,
50[regelnummer]
Vixti beatus, omnium rerum satur
Quas aut benignae sortis indulgentia
Largitur, adquirit ve proprius labos.
Hoc deerat unum faustitati publicae,
Mundique votis, interesse uti diu
55[regelnummer]
Posses caduco coetui mortalium
Sed nec suo carere deposito amplius
Iam sustinebat coelitum fulgens domus,
Nec terra tanti muneris capax erat.
Ergo oppetisti morte praeclara cadens.
60[regelnummer]
Faelix ter o quaterque: nos miseri quibus
Tui carendo morte quavis tristior
Trahenda vita est: ast ego in primis miser
Quem corda luctu sauciatum, & omnium
Rerum indigentem morte destituis tua:
65[regelnummer]
Nisi si quid usquam speculae monstras mihi
Roberte Sidnej, quae salutem spondeat.
Quo obsecro te perque stemmatis decus
Sublime vestri, perque fratris inclytum
Nomen quod omnes implet uno se plagas,
70[regelnummer]
Si ego illum honore prosequutus sum meo,
Si me ille amore censuit dignum suo,
Ne quaeso ne me compotem tantis malis
Tuo insuper favore frustrari sinas.Ga naar margenoot+
| |
[pagina 188]
| |
Sic te usque amica Numinis benignitas
75[regelnummer]
Conservet orbi sospitem & superstitem,
Tandemque fratri fata te tuo, tibi
Fratrem redonent, & novum civem polo.
| |
Ga naar voetnoot(15)(15) [1586/1587] Dominicus Baudius, ibid., p. 98.
in obitum fortissimi herois philippi sidneii.
Viderat hostili grassantem caede Philippum
Marspiter, & clari fortia facta ducis.
Tum livore malo stimulisque agitatus amaris:
Bella mihi Pallas, bella minatur, ait.
5[regelnummer]
Agnosco horrificos turbatae virginis artus,
Agnosco armisonae vimque manumque Deae.
Non alius tali se turbine mittit in hostem
Praecipitesque virum demetit ense globos.
Qua ruit, una salus fugisse, fugacibus instat
10[regelnummer]
Segnior, adversos sternere solus amor.
Quid moror? an-ne novo violet dum vulnere Martem?
Simque trimphalis gloria victus ego?
Non ita, surge animo, & vindictam perfice dulcem
Qua datur, ac meritas exigat ira vices.
15[regelnummer]
Dixit, & in Iuvenem, quo sol nil clarius usquam
Adspicit (heu pietas! heu veneranda fides!)
Dirigit ille manum trepidam latitantis Iberi,Ga naar margenoot+
Quo nunc ille iacet vulnere flos hominum.
Impie Mars tantum potuisti extinguere lumen,
20[regelnummer]
Nec tibi tunc animi, nec cecidere manus?
Hei mihi quo lustro poterit scelus hocce piari?
Quis reparet deinceps talia damna dies?
Quantam spem patriae mors aspera circumvenit?
Quale tibi periit Belgica praesidium!
25[regelnummer]
Parva tamen magni superant solatia luctus,
Parva quidem, forti sed tamen apta viro.
Victor enim vera Sidnei virtute triumphas,
Indice morte ipsa, indice Marte fero.
| |
[pagina 189]
| |
Ga naar voetnoot(17)(17) [1586/1587?] Janus Dousa the Younger, Rerum caelestium liber, Leiden, 1591, p. 54.
d.m. illustr. herois philippi sidnaei.
Qualiter Arcadio Typhin dum pendet ab astro
Obruit insano vasta procella mari;
Turbine sic rapido nobis Sidnaeus ademptus,
Anchora quassatae qui fuerat tabulae:
5[regelnummer]
Quae nunc, ex geminis amisso ut pignore mater;
Altero uti, infelix, lumine captus, agit.
Pro dolor, occubuit nostrum spes unica, Iberum
Terror, natalis gloria prima soli
Sidnaeius, cuius, iam nomen & inclyta virtus
10[regelnummer]
Cognita & Eois, cognita & Hesperiis:
Et famae vix tota capax Natura fuisset,
Si Lachesis fusos currere passa suos;
Sed miser ante diem florentibus excidit annis,
Percussus volucri crus iuvenile pila,
15[regelnummer]
Fulminea saevos dextra dum mactat Iberos,
Ex utraque sibi Pallade serta parans.
Rectorem amissum flet Belga, Britannia alumnum;
Et necis est tantae iustus utrique dolor:
Haud aliter tracto confusa est Hectore Troia,
20[regelnummer]
Hellas & exstincto flevit in AEacide.
Scilicet haud dispar pomis est vita caducis,
Certa cui nullo tempore finis adest;
Haec matura cadunt, vi tempestatis: at illa
Deiecta, aut lapidum grandine, acerba ruunt.
25[regelnummer]
O Sidnei, dum nostra salus tibi propugnata est,
Quam fuit heu ipsi non tua cara salus!
Primus & adversos audax dum tendis in hostes,Ga naar margenoot+
Primam etiam de te gloriam adeptus Iber.
Troada sic primus, fato signatus iniquo,
30[regelnummer]
Sanguine foedavit Protesilaus humum.
Quid te nunc iuvit pietas, sancteque peractum
Omne aevum, & patrij nobilitas generis?
Artibus instructus fueras utriusque Minervae,
Quaeque dedit vitam, quaeque dedit tumulum:
35[regelnummer]
Nec Venetis obscura fuit sic inclyta virtus,
Nec latuit mentem, nympha britanna,
tuam;
Induperatorem missus Legatus ad ipsum,
Vixdum etiam quartam ingressus Olympiadem.
Ingenio major dubium, an prudentior esses:
40[regelnummer]
Inculpata tibi vita fidesque fuit.
Atque utinam aetati, quam candidus ipse fuisti,
Dii concessissent candida fila tuae!
| |
[pagina 190]
| |
Quid memorem formam? quid opes? quid caetera?
Vicisti ingenii nobilitate, genus?
45[regelnummer]
Omnia quae poterant, Lachesis, te flectere, staret quid quod
Ni solido fultum cor adamante tibi.
Vana queror demens. Lachesis nihil infera peccat.
Praescripta evolvens a Iove fata sibi.
Te penes est tantae crimen, Mars improbe, caedis;
50[regelnummer]
Hanc tuus iste rigor sustinet invidiam:
Tu juvenem tentantem acris certamina belli
Fulminea furam traiicis ipse pila:
Vicenis octo vix annumeraverat annos,
Prima suae referens tempora militiae.
55[regelnummer]
Dic mihi, qua culpa tantum tua numina laesit,
Exstingui sola posset ut ira nece?
Scilicet hic prenso tibi vincula caeca paravit?
Hic geminos mergi iussit in amne tuos?
Scilicet haec iterum propter te, Cypride laesa,Ga naar margenoot+
60[regelnummer]
Dextera divino est sanguine facta nocens?
Scilicet, usque tuis fumum pariturus ocellis,
A Venere obductus aemulus iste tibi est?
Atqui non ullo Divos hic laeserat unquam
Crimine, ni crimen belligerare vocas,
65[regelnummer]
Quid tamen haec prosunt? etiam hunc cita fata tulerunt,
Ah semper nostris invida fata bonis.
Exspectant reducem affines, socrusque sororque
Et praesumta animo gaudia vana fovent.
Fida sed huc conjunx, fluctus emensa Britannos,
70[regelnummer]
Ferre viri nequiens flebile dissidium,
Venit, & optatum praesens complexa maritum;
Laetitia heu miserae quam brevis illa fuit?
Nam sua vix iterum repararat cornua Phoebe;
Confusa est subito tota domus gemitu;
75[regelnummer]
Vulnere cum, Sidneie, gravi percusse iaceres,
Et tecum regio saucia tota fuit.
Singula captabant medici momenta cubantis,
Praetermissa tuis cura nec ulla tui:
Sed fata immoto cum stant adamante notata,
80[regelnummer]
Nescit opi Lachesis cedere Poeoniae.
Occidit ille, cui Lauros iam laeta parabas
Anglia, Cupressi nunc preme fronde
comam:
Ad vos jam funus transfertur, mortuus illam,
Quam nequiit vivus, ut repetat Patriam.
85[regelnummer]
Ille quidem repetit natalem corpore terram,
Sed rediit veram spiritus in Patriam.
Et iam tempus adest toti lachrymabile genti;
Itur ad exequias, magne Philippe, tuas.
Flent pueri, flent & iuvenes, flet serior aetas;
90[regelnummer]
Praecipue, proprior sanguine si quis erat.
Inter quos uxor, penito percussa dolore,Ga naar margenoot+
Sic tandem fractis flebilis orsa sonis:
| |
[pagina 191]
| |
Istane sustineo tua, speratissime coniunx,
Imposita arsuro membra videre rogo?
95[regelnummer]
Hisve ego tam propere feralia munera solvam?
His poterit flammas subdere nostra manus?
Me miseram, quantum fax haec face distat ab illa,
Laeta meos quondam quae subiit thalamos?
Mansisset utinam diuturnior illa, vel a te
100[regelnummer]
Haec esset nostro subdita flamma rogo.
Nunc prior ipse iaces violenta morte peremtus,
(Vix ah, vix tanti Belgia tota fuit)
Isala spumifero radit qua flumine terras,
Nomine iam factus notior ille tuo.
105[regelnummer]
Aut animam in patria licuisset ponere terra, aut
Illic fata minus passus acerba fores.
Hic mihi, vae miserae, torquet praecordia luctus:
Hic dolor est ipsis tristior exequiis.
Scilicet idcirco, nimium male cognita Iberis
110[regelnummer]
Regna, procul nostro regna remota solo,
Volventem, atque animo iam trans maria alta volantem
Et Patris & nostrae detinuere preces,
Externo ut caderes miserabilis hostia Marti,
Deque tuo laetus funere ovaret Iber?
115[regelnummer]
At tu, hominum sancto qui corda astringis amore,
Sancte puer, sanctas, quod facis, adde faces,
Coniugis hic isto rogus ut flammescat ab igne
Haud aliter, flagrant quam mea corda mihi:
Plura locuturam Dudlaeïus interrupit:
120[regelnummer]
Non tanti has lachrymas exigit umbra viri:
Ille quidem humanas curas ac gaudia ab alto
Despicit, & vita coelicolum fruitur:
At nos quid magnum miseri spiramus homulli?Ga naar margenoot+
Quos hora haud ullo tempore certa manet.
125[regelnummer]
Fallimur? an, Sidneie, tibi fortissime, calcem
Ex nobis aliquis jam tibi calce premet?
| |
Ga naar voetnoot(18)(18) [1586/1587?] Janus Dousa the Younger, ibid., p. 58.
in eiusdem obitum daphnis ecloga.
Forte pedo stabat Lycidas innixus agresti
Ad Thamesis ripas, quem plurima fagus obumbrat,
Heu nimio moerore & luctibus externatus:
Non solitum agresti modulatus arundine carmen
5[regelnummer]
Difficiles dominae lamentabatur amores;
Non leni somnum gaudebat inire susurro,
Cogere non teneras ad pabula vesca capellas:
| |
[pagina 192]
| |
Omnia quae tota penitus de mente fugarat:
Sed neque tum pecoris, neque villas aut pauperis agri
10[regelnummer]
Ille vicem curans, toto te pectore, Daphni,
Toto animo extinctum, Daphni, heu grave suspirabat.
Tu quoque secretis resonans in vallibus Echo
Lugebas una, proprij haud memor amplius ignis,
Flumineique suo flebant cum funere olores.
15[regelnummer]
Dicite Pierides, pastoris dicite Musam,
Dicite; nam vos & gemitus iunxisse canenti
Crediderim, & cari planxisse in funere alumni.
Siccine Daphni iaces? sic o miserabilis, eheu,
Daphni iaces, crudeli extinctus funere Daphni?
20[regelnummer]
Sic fallis spes ipse tuas, spes ipse tuorum?
At (memini) laetos reditus tibi, Daphni, tuisqueGa naar margenoot+
Jam praesumebas, sed te sperata fefellit
Sors rerum, & frustra ventura heu gaudia, frustra
Tempora fingebas niveo signanda lapillo,
25[regelnummer]
Solveret a patrio tunc quum tua littore puppis.
Siccine, Daphni, iaces? sic o miserabilis eheu
Daphni iaces, crudeli absumtus funere Daphni?
At non te conjunx laetanti mente relinquens
Tristia multa suo sub pectore condensabat,
30[regelnummer]
Jam praesaga mali, infausto seu carmine bubo,
Seu lugubre cava cantaret ab ilice cornix,
Semper & in proprios erat ingeniosa dolores.
Siccine Daphni, iaces? sic o miserabilis eheu
Daphni iaces, crudeli extinctus funere Daphni?
35[regelnummer]
Non satius fuit hic animam exhalere supremam,
Guttura ubi primum tua lacteus imbuit humor,
Et pulsata tibi tremulis vagitibus aura;
Quam procul a patria peregrinis hospes in oris
Oppetere infesto miserabilis hostia Marti?
40[regelnummer]
Siccine Daphni iaces? sic o miserabilis eheu
Daphni iaces, crudeli absumptus funere Daphni?
Heu, ubi tunc Phoebus fuit aut Mavortia Pallas,
Cum tua crudeles ruperunt stamina Parcae?
Cur non auxilium suprema in morte tulerunt?
45[regelnummer]
Sed fallor, nam & Pallas opem tibi ferre nequivit,
Nec potuit Phoebus succos adhibere salubres:
Sed satis ostendit nigra ferrugine luctum,
Tristior occiduas solito dum trahit ad undas.
Siccine Daphni iaces? sic o miserabilis eheu
50[regelnummer]
Daphni iaces, crudeli absumtus funere Daphni?
O Patriae communis amor, tibi candida Nymphae
Lilia cum violis & purpureis amaranthis
Intexunt, tumuloque parant fragrantia serta:Ga naar margenoot+
At tu jam spreto mortalis carcere vitae
55[regelnummer]
Felices lucos, felicia rura pererras
Elysii nemoris, & nos quoque respicis istinc,
| |
[pagina 193]
| |
Mortales curas, mortalia gaudia ridens.
Siccine Daphni iaces? sic o miserabilis eheu
Daphni iaces, crudeli extinctus funere Daphni.
60[regelnummer]
Discessu heu mutata tuo sint omnia Daphni:
Nam dum tu hos colles, dum roscida prata colebas,
Ridebant denso viridantes robore colles,
Ridebant fontes, ridebant frondea rura.
At postquam te, Daphni, immitia fata tulerunt,
65[regelnummer]
Iam lugent tristes inamoeno robore colles,
Arescunt fontes, & pallent frondea rura,
Quaeque prius laeto florum vernabat amictu,
Num tantum lappas tellus ingrata reponit.
Siccine Daphni iaces? sic o miserabilis eheu
70[regelnummer]
Daphni iaces, crudeli absumptus funere Daphni?
Nempe erat hoc, quod vix abeunti diximus ore
Invito: dilecte vale, & tristi maduerunt
Imbre genae, sive id casu sive omine factum.
Siccine Daphni iaces? sic o miserabilis eheu
75[regelnummer]
Daphni iaces, crudeli extinctus funere Daphni?
Hei mihi, quod malvas, ubi defecere, sequenti
Cum reliquis herbis videas aestate renatas:
At nobis. qui iam magnum spiramus, homullis,
Cum semel exiijmus, nunquam datur inde reverti.
80[regelnummer]
Siccine Daphni iaces, sic o miserabilis eheu
Daphni iaces, crudeli extinctus funere Daphni?
At quanquam extinctus sis corpore, Daphni, tamen te
Extinctura animo non ulla oblivio nostro est:
Quin ego saepe meo te carmine compellabo,
85[regelnummer]
Nec mihi decendent aut luce aut nocte dolores;Ga naar margenoot+
Cumque tuum nomen magna ter voce ciebo
Tunc tua sacra libens linquet lucosque locosque
Divitis Elysij, & nos sic affabitur umbra.
Noster amor quondam, nunc luctus & anxia cura,
90[regelnummer]
O Pastor, non hos gemitus mea funera poscunt,
Verum illorum, anima aeternis quorum impia poenis,
Et Phlegetontaeis crucianda est tradita flammis:
At mihi, quem Deus ipse poli censere Quirites
Inter, & ordinibus parat ascripsisse beatis,
95[regelnummer]
Quorsum tot lachrymae? quorsum suspiria tanta?
Haec, & plura mihi dices: sed nulla dolores,
Nulla dies poterit nostros extinguere luctus.
Talia dum Lycidas vacuas jactaret ad auras,
Et iam stridentem mersaret lampada Titan,
100[regelnummer]
Accurrit Thyrsis; Lycidas ut Thyrsida vidit,
Dixit: Cras solitum repetet mea tibia carmen;
Dixit, & agrestem repetit cum Thyrside villam.
| |
[pagina 194]
| |
(19) [1586/1587] Janus Dousa the Younger, Poemata, Leiden, 1607, p. 100.
d.m. illustr. herois philippi sidnaei.Ga naar voetnoot*
Quod Sidnaee, tuum decorent tot carmina funus,
Nec riguis quisquam temperet a lachrymis,
Ne mirere, sacros Pindi liquere recessus
Omnis cum Phoebo grex Heliconiadum,
5[regelnummer]
Haec lugubre levi modulatur arundine carmen,
Ad citharam moestos praecinit illa modos,
Ista smaragdifluos manibus disrumpit amictus,
Impetus huic flavam vellere caesariem,
Altera cum lachrymis cineri iacit oscula muto,
10[regelnummer]
Nec, sua quae manibus pectora tundat, abest;
Ipsa etiam Pallas te lamentatur, & omnes
Expulit e tot pectore laetitias.
Quid mirum ergo, homines faciant quod carmine lessum,
Quum tanget magnas haec quoque cura Deas?
| |
(20) [1586/1587?] Janus Dousa the Younger, ibid., p. 100.
codri athenarum regis, et philippi sidnaei
comparatio.
Ob Patriam Codrus mentito occisus amictu est,
Instinctu Sortis motus Apollineae;
At tu pro Belgis propriam, Sidnaee, salutem
Dum spernis, tibi mors intulit atra manus.
5[regelnummer]
Pro Patria, Virtus magna est, occumbere; quanto
Maior, pro Sociis non renuisse mori?
| |
(21) [1586/1587] Georgius Benedicti, Epitaphia in mortem Sidneji, Leiden, 1587, [I].
ad hospitem.
Sidneii vitam & mortem vis scire viator?
Doctus, amans aequi, relligiosus erat.
Sic coluit Musas, Astraeam, ante omnia Numen:
Mitto genus. fama nobilis ipse sua est.
5[regelnummer]
Omnia non dixi: quis enim queat? ultima dicam
Facta, quibus vitam perdidit, & meruit.
Dum ruit Hispanum pro Belgis acer in hostem,
Accepit telo vulnus, & interijt.
Mors bona felicem reddit, sed & hunc bona vita:
10[regelnummer]
Felix, qui vixit tam bene & occubuit.
| |
[pagina 195]
| |
(22) [1586/1587] Id., [II].
ad eundem.
Ades viator, & volens audi & dolens,
Quod te docere mortui Manes volunt.
Nomen vide. Philippus est, Eques domus,
Virtutis, ingeniique fama nobilis.
5[regelnummer]
Nimis sed heu Philippus. Hoc nomen fuit
Omen sinistrum Belgicae & Britanniae.
Nam dum tuetur utriusque gloriam
Turmas fugaces hostium insequens equo,
Letale vulnus accipit. nunc hic jacet:
10[regelnummer]
Luctum sui reliquit omnibus bonis.
I nunc viator incliti Ducis memor,
Tuosque oculos hujus tumuli spectaculo
Puta beatos esse, te miserum puta.
| |
(23) [1586/1587] Id., [III].Dum pugnat medios acer Sidnejus in hostes,
Et celeri illorum terga fatigat equo.
Obstupuit Mavors, fulgentiaque arma Philippi
Aspiciens, victrixne hoc duce Pallas? ait,
5[regelnummer]
Dixerat: ille ducem letali vulnere figit
Eminus, & vincit, dum fugit ipse, Deam.
At non Sidnejum: nam robur pectoris ingens
Immotum extremum mansit adusque diem.
Quid loquor? accessit major quoque fama cadenti:
10[regelnummer]
Ordine Eques vixit, vulnere eques moritur.
Sic decus Ordo fuit vivo, nunc mortuus illi est.
Pro fluxo aeternum sed dedit: hoc superat.
| |
[pagina 196]
| |
(26) [1586/1587] Id., [VI].Magnanimus vitam Belgisque Deoque Philippus
Vovit & impendit, unus utrique sacer.
Roma tace Decium: vicit voto ille Latinos,
Hic votum: utrique est fama, sed illa minor.
| |
(28) [1586/1587] Id., [VIII].Quid Musis cum Marte? nihil: Sidnejus, utrumque
Qui prius in sese junxerat, occubuit.
Nunc lugent Musae, luget Mars tristis, & ille
Qua perijt, vellent se perijsse nece.
5[regelnummer]
Scilicet hoc illis tantum commune remansit,
Quod simul hunc doleant, quo viguere simul.
| |
(29) [1586/1587] Id., [IX].Dum redit exanimis generoso Marte Britannis
Sidnejus patria rite ferendus humo,
Quantus honor patriae, quantus redijt dolor idem!
Magnus uterque: sed hic victus honore fuit.
5[regelnummer]
Aspexit vulnus, luxitque Britannia: verum
Gloria solamen vulnere parta fuit.
Nam plus laudis ab hoc fluxit, quam sanguinis: illa
Orbe redundanti facit in astra viam.
Mixtus ubi Heroüm turbis caelestibus Heros
10[regelnummer]
Laeta triumphali gaudia more canit.
O felix Heros! patria nam dignus ut olim
Veneris ad Belgas, dignior inde redis.
| |
[pagina 197]
| |
Ga naar voetnoot(31)(31) [1586/1587] Id., [XI].
in mortem.
O Mors, quid dira petijsti glande Philippum?
Credideras tantum posse perire virum?
Non potuit: quippe aeternum virtute superstes
Vivit, & est fama mors tibi, vita sibi.
5[regelnummer]
I nunc, & fracta speres cervice triumphum,
Nimirum hunc jaculo quo petis, ipsa peris.
| |
(32) [1586/1587] Id., [XII].
ad hospitem.
Non hic Sidneji tumulus, ne crede viator,
Non est: sed geminae Palladis, & Charitum.
Vivebant olim, in terris dum viveret ille,
Scandentem caelos non potuere sequi,
5[regelnummer]
Non potuit fluxum quoque corpus: at ille lepores
Secum, & Palladium vexit in astra decus.
Arma reservavit Pallas sibi nuda: sed illae
Nomen inane, &, quos urna tegit, cineres.
His se junxerunt: Pallas tumulo arma dicavit,
10[regelnummer]
Fletum aliae: doleas, hospes, & adde
tuum.
| |
[pagina 198]
| |
(36) [1586/1587] Id., [XVI].Cur fles Sidnejum? quia vulnere mortuus? erras.
Hoc ipso incepit vivere, quod moritur.
Mortalis fuerat, mortalis desijt esse,
Ut nunquam posset, debuit ille mori.
| |
(39) [1586/1587] Id., [XIX].Mors quia sejunxit divinum a corpore pectus,
Sidnejum luges, & perijsse putas.
Falso: mutata Sidnejus sede remansit:
Caelum habitat, caelo traxerat ante genus.
5[regelnummer]
Sic orbem liquit, quem plenum motibus horres,
Sic, quem tu speras, incolit ille polum.
Confer utrumque genus vitae: nisi desipis, hospes,
Dices, hic vivit, vivus ego emorior.
| |
(40) [1586/1587] Id., [XX].Quaeris, quo cessit Sidnejus? mens in Olympo est,
Sanguis apud Belgas, Anglia corpus habet.
Sic nihil amissum est Sidneji: viva supersunt
Omnia, & ille omni parte superstes adhuc.
5[regelnummer]
Discrimen tamen est: terras tantum ante colebat,
Nunc colit has terras, nunc colit ille polum.
|
|