Abvsvs tristitiam, vsvs volvptatem parit.
Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit.
Matth. 6, 22.
Diuitiis locuples Dominum collandat Iobus,
Oppressus pleno laudat & ore Deum.
Vtilis in cunctis pietas est: omnia puris
Pura, sed impuris sunt malè pura nimis.