AEternvs non erit iste sopor.
IOHAN. 5.28.
NOlite mirari hoc quia venit hora, in quâ omnes qui in monumentis sunt audient vocem filij Dei, & procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui autem mala, in resurrectionem judicij.
AVGVST. IN SACH.
REsurgent Sanctorum corpora sine vllo vitio, sine vllâ deformitate, sine vlla corruptione, in quibus quanta facilitas, quanta foelicitas erit!
SCHOONAEVS EX D. HIERONIMO.
SEu vigilo intentus studijs, seu dormio; semper
Judicis aeterni nostras tuba personat aures.
FJNJS.