Animos nil dirimit.
XLVIII.
Lucret. Lib. 4.
NAm si absit, quod ames, praesto simulacra tamen sunt
Illius, & nomen dulce obversatur ad aures.
Virg. 4. AEneid. de Didone & AEnea loquens.
.... Illum absens absentem auditque videtque.
Eras. Apoph. Lib. 5.
CAto Amantis animum dicebat in alieno corpore vivere, id quod hodie quoque celebratur: Animam illic potiorem esse vbi amat, quam vbi animat.