Maechden-plicht ofte ampt der ionkvrouwen, in eerbaer liefde, aen-ghewesen door sinne-beelden
(1618)–Jacob Cats– Auteursrechtvrij
[pagina 70]
| |
Soomen't dwingt, 't ontspringt:
| |
Difficilis servatu, tumida virginitas.
phyllis.
CAstanes non antè nuces torrete, puellae,
Quam pateat tenui vulnere fissa cutis:
Si qua fuit, solido quae cortice sustinet ignem,
Dissilit, & rauco tecta fragore quatit.
Torua verecundo quę pectora claudit amori,
Quas Veneri poenas, quas dabit illa sibi!
AEstuat, & calidam nequit exhalare juventam.
Clauditur aeternùm si qua puella domi:
Mox tamen erumpens laxis bacchatur habenis,
Plusque retenta diu flamma fragoris habet.
Vidi ego, qoud licitis erat impenetrabile flammis,
Turpiter obscoeno pectus amore rapi.
|
|