Maechden-plicht ofte ampt der ionkvrouwen, in eerbaer liefde, aen-ghewesen door sinne-beelden
(1618)–Jacob Cats– Auteursrechtvrij
[pagina 62]
| |
Een maeght die neemt,
| |
Amator cum dat, rapit.
anna.
CVra sit ergo tibi, si sit tibi cura pudoris,
Adonis avidas abstinuisse manus.
Nonne vides? vt nudus amor (sic pingitur aptè)
Nil praeter pharetram, telaque pauca gerat:
Nil pretium quo condat habet. Deus odit amantes
Qui veneris turpi munere, munus emunt.
Non adams tanti est, non gemma, nec aurea torques,
Non tyriae vestes, vilis vt esse velis.
Injectos admisit hians quia Concha lapillos,
A Cancro patulae diripiuntur opes.
Muneris accepti mens conscia mollis amanti est,
Nullaque pro casto bella pudore gerit.
|
|