Donare, est perdere.
XXIX.
Vives lib. 1. de Chrest. Foem.
NIhil mulier viro det; foemina enim quae dat, se dedit.
ET ratio esse potest, quod ille qui donat creditur captare velle benevolentiam ejus, cui donat; juxta illud Martialis:
Dum me captabas, mittebas munera nobis.