Fallimvr ignotis.
XXIIII.
Paul. Cypręus.
ANceps in connubio via est, quarum altera ad miseriam ducit, altera ad foelicitatem; itaque prusquam te in viam des, non minus sollicité deliber andum est quam Herculem in bivio constitutum fecisse legimus. Si enim semel in connubio malè ceciderit alea, non est quod arte corrigas, est enim ex ijs in quibus (quod dici solet) non est bis peccare.
Senaca.
HOnestius est, cum judicaveris, amare; quam cum amaveris, judicare.