Maechden-plicht ofte ampt der ionkvrouwen, in eerbaer liefde, aen-ghewesen door sinne-beelden
(1618)–Jacob Cats– Auteursrechtvrij
[pagina 32]
| |
Te vollen lamp,
| |
Nimio splendore fatiscit.
anna.
PAucula de cultu, quia pars quoque cultus amorum,
Accipe virgineis jussa tenenda choris.
Culta placent lepidis (modus hic tamen adsit) ephebis,
Mundicijs satis est si foveatur amor:
Optat amans dare dona tui potiora parentis,
Cum posito cultu virginis, vxor eris;
At tibi colla videns regalibus abdita gemmis,
Gratia quae nostri muneris, inquit, erit?
Vidi ego nobilior quêis vestis abegit amantes.
Territa gemmarum luce juventa fugit.
Lampadis immodico sic disperit ardor olivo,
Sic nimio languens stellio sole jacet.
|
|