Maechden-plicht ofte ampt der ionkvrouwen, in eerbaer liefde, aen-ghewesen door sinne-beelden
(1618)–Jacob Cats– Auteursrechtvrij
[pagina 30]
| |
Eer voorts te gaen,
| |
Tentanda via est.
anna.
ARs tua cauta quidem, sed non secura pericli,
Tunè putas tutos posse latere dolos?
Falleris, infoelix, corrupto vivimus aevo;
Fraus apud astutos nec latet vlla diu,
Adde quod oblatâ gaudeat vllus amicâ,
Quippe recurva cibis aera subesse timet.
Dum Priamus natam nuptum dare tentat Achilli,
Nil agit, & tristi fronte repulsus abit.
Nil pater hîc tentet, nisi nota sit antè voluntas,
Illius, in tacitâ quem tibi mente petit;
Auribus explorat glacialia marmora vulpes,
Quae nisi firma satis, callida sistit iter.
|
|