Maechden-plicht ofte ampt der ionkvrouwen, in eerbaer liefde, aen-ghewesen door sinne-beelden
(1618)–Jacob Cats– Auteursrechtvrij
[pagina 22]
| |
Quaem't
| |
Virginitatis honos, virginitate perit.
phyllis.
DVm Rosa flore novo, folijsque recentibus halat,
Invida spinoso cortice tecta latet;
Quin, pueri, cohibete manus: rubus asper in illâ est;
Qui legit hanc tenero pollice, vulnus habet:
Mox tamen illa dabit patulo se flore videndam,
Et fluet, & duro sub pede pressa gemet.
Dulce puella procis primae sub flore iuventae,
Hoc demùm lepidus tempore gaudet amor.
Si qua diu virgo est, vix virgo videtur amanti;
Quaque dies partem virginitatis habet.
Dum novus ergo vigor praestat dare nomen Amori,
Saepe puella negat, quod dare vellet anus.
|
|