Maechden-plicht ofte ampt der ionkvrouwen, in eerbaer liefde, aen-ghewesen door sinne-beelden
(1618)–Jacob Cats– Auteursrechtvrij
[pagina 20]
| |
Grijpt als't
| |
Occasio premenda.
phyllis.
ANna, quid hoc sibi vult? quaenam sua gaudia demens
Abnuat? atque, animo quod petit, ore neget?
Praeteritos votis frustra revocabit amores,
Dura nimis juveni si qua puella fuit.
Dum faver, & laeto ridet Venus aurea vultu,
Quae bona fert, avidâ sunt capienda manu.
Cauta Fulix, summo dum ludit in aequore piscis,
In praedam celeri dexteritate ruit:
Ista verecundis avis est imitanda puellis,
Mollia qui captat tempora, victor abit.
Fronte capillantum magno cole numen honore,
Hoc tu si fugias, te Venus ipsa fugit.
|
|