Maechden-plicht ofte ampt der ionkvrouwen, in eerbaer liefde, aen-ghewesen door sinne-beelden
(1618)–Jacob Cats– Auteursrechtvrij
[pagina 14]
| |
Raet na daet
| |
Sera post vulnus cautio.
anna.
QVae prohibet dixesse pudor, fecisse licebit?
Verbaque cum fugias facta probare potes?
Nulla puella sapit, quae praebet amantibus aurem,
Dum nescit generum quem velit esse parens.
Ducimur alloquio, quo nos vocat ardor amantis,
Vtque redire juvet postea, nulla via est.
Sera fuga est Ceti, quem cuspis adunca fefellit,
Cum faciles aditus bellua stulta dedit.
Difficile est vncos removere Cupidinis hamos,
Vt semel in tenero corde resedit amor.
Ergo parens quid ames deliberet, ante calores,
Arbitrium caepti nullus amoris habet.
|
|