Maechden-plicht ofte ampt der ionkvrouwen, in eerbaer liefde, aen-ghewesen door sinne-beelden
(1618)–Jacob Cats– Auteursrechtvrij
[pagina 4]
| |
Soo haest ghetrout,
| |
Infectum petitur, piget peracti.
anna.
ERgo maritali dare te juvat ora capistro?
Idque rosas, demens, & melimela putas?
Si miseris superest mortalibus vlla voluptas,
In gremio torvi non latet illa viri.
Nassa tori vinclis, & squammea turba juventae,
Si memini, priscis assimulata fuit:
Libera vimineos gens certat inire recessus,
Capta parat toto corpore nixa fugam.
Conjugium votis nova virginis expetit aetas,
Inque torum pueri prima libido ruit:
Vix tamen illa viri gremio calet, ille puellę,
Cum piget, & vacuos optat vterque lares.
|
|