| |
| |
| |
Idolelenchus.
FOrmarum genitrix, divinaeque aemula dextrae
Dextera Pictorum carmine picta meo es.
Mira venenatrix oculi mortale tuentis,
Tu quoque, quod vitiat pectora, virus habes.
Laus tua nota fatis, notis ego laubidus addam,
Arte tua captos, desipuisse viros.
Quid? tantumne potest levium structura colorum?
Tam metuenda gerit pensilis ora decor?
Scilicet ut sanos valeat seducere sensus
Umbra, vel in tenues linea ducta sinus?
Accipe quae contra paucis. Ante omnia Tu, qui
Luminaque & vitas & bona condis, ades:
Da Pater invictam pictrici cuspide linguam,
Et mea fac oleo penna sit uncta tuo.
Quondam inter medias Sinaeo in vertice flammas
Bis, digiti, lex est lata, creantis opus.
Hic (ipsi norunt pueri) damnatur imago,
Quae venit artifici progenarata manu.
Lex vetus haec veterumque fuit regina, sed ecce
Rex novus & noster nunc quoque damnat idem.
Tuta sed invento quae non discrimine culpa est?
Impietas ista justificatur ope.
Barbara Lex simulacra vetat; monumenta piorum
Haec mea, jam, cuivis, non prohibentur, ait.
Lege datâ tamen ipsa duos tulit Arca Cherubos;
In pretioque manus Bezaliëlis erat.
AEneus & coluber medicina videntibus haesit,
Et Templi sapiens cultus imago fuit,
Et mihi non liceat memori proponere signo
Sanctorum variis ora notata modis?
Siste, precor, Domino nec Mosen objice Christo.
Nec Legem Antiquâ Lege refige Novam.
Non tibi quod Mosi fas est, licitumve, quod olim;
| |
| |
Nostra salus nobis altera jura dedit.
Prisca manent, uni sed quà repetita Magistro.
Hic idola suos esse cavenda monet.
Hoc monet, ast nullá commendat imaginis artem,
Strictius ergo umbras & simulacra vetat.
Caesaris idolo signatum ostendere nummum
Praecipit; & Dominis reddere quaeque suis.
Non vult idolum fieri; sed gentis Iüdae
Romano promptè colla subesse jugo.
Fictarum at nunc plena manent passim omnia rerum;
Vix pia frons, hilaris quod tueatur habet.
Non ego cum mundo liciti commercia pacti
Aut idololatrae tecta subire veto:
Aut pictis notam geminis intrare carinam;
Nec mihi in invitos Iconoclasta placet.
Formato, ut Mundus vult arbiter, aere coacti
Utimur: hoc pretio vendit emitque forum:
Et numini natura vaga est, & ut ambulet extat;
Utque suos, pignus mobile, mutet heros.
Non piger ornatus. Quid multis? Caesaris illud
Exemptum vetiti lege numisma fuit.
Ergo, reor, nullum est tractata pecunia crimen;
Si modo fraus absit, si mode desit amor.
Hactenus idoli genus hoc, me judice, res est,
Quam queat à culpâ tangere pura manus.
At facere, aut oculis varias servare figuras,
Non satis hoc cauti pectoris esse putem.
Non hic sculptilium crassas memorabo Phalanges,
Aut excrementum fusile: picta canam.
Pauca tamen (siquidem numero caret improba turba)
Pauca, sed illa tamen de meliore notâ.
| |
| |
Forsitan est aliquod genus inculpabile picti.
Sed quae me fugiunt, dissimulare meum est.
Quis furor est, turpi Paradisum pingere seclo,
Et costam nondum nuda tegentis Adae!
An locus hic patrios sine velo prodere lumbos?
(Ista Chami piëtas, sed maledicta, fuit:)
Hic ubi tot molles & adultera lumina circum
Stant, & nil animo non petulante vident?
Quid si primaevis velamina moribus aptas,
Non est hoc nudae simplicitatis opus.
Hic personato resupinum in cortice Lothum,
Incestum que aperit crassa litura specu?
En Veterum jactatus honor! reverentior ipsa
Nox fuit: haec illos texit opaca thoros.
Clavus Iäëlinus Juditaeque bipennis
Caede sopitorum tincta fuere Ducum.
At postquam in tacitas caepit grandescere larvas,
Inque modum scenae littera versa fuit;
Clavus Iäëlinus Juditaeque bipennis
Caeperunt vigiles infatuare viros.
Has tot oves habuitne Urias? erat unica quondam;
Una tamen victrix illa Davidis erat.
Quem neque Gitthaei moles aetata Gigantis,
Invida nec domuit Principis ira sui;
Non leo, non ursi rabies, aut ulla virûm vis;
Unius jacuit vellere captus ovis.
Quanta mali seges inde? quad, ô! si terreat omnes
Illa quibus visu faeda videre libet?
At mala pulchrescunt titulis. Susanna vocatur
Nuda senes inter publica noxa procos.
Quis numerat comptas pictrici fraude Marias?
In tabula prostat Mater ubique Dei,
Non pudet opprobrio tali praetendere tantum
| |
| |
Nomen? honorandae Virginis illa via est?
Tot variare leves, oculorum philtra, puellas?
(Non adeo Veterum multa Melechet erat.)
Detegere in mediis pellacia caetibus ora?
Sed fas est pictas depuduisse sui.
Siccine vestra Dei genitrix fucatior omni
Virgine, quae calidos lactat amica procos?
Siccine, tu Divae, cujus tibi vilis imago est,
Talibus insultas Iconomise jocis?
Campanae plorate: dato baptismate vobis
Filia Pictorum tam bene bella caret,
O pellex, meretrix, venalis forma, furorum,
Qui devota ferant pectora, plene calix.
Vina movent animos, epotaque pocula sensum
Praecipiti cursu, turbinis instar, agunt.
Sic & formarum cupidè spectata venustas
Ebriat, & raptus vim penetrantis habet.
Dulce merum lepor ille oculis: bibiturque vidende
Corruptrix jecorum flamma, ferinus amor.
Ipse Manoachides oculis non fortiter usus,
Perdidit ob Dominam lumina cara suam.
Vestialis habitas quanquam tua Divula, Pictor
Oraque dimissae more pudica gerat;
Est tamen illa canis tetrique cadavere corvi
Turpior in mores, semper iniqua bonos.
Sancta nocet species, pendensque in basia vultus,
Et puer, & septum luminis orbe caput.
Extat adhuc Nati latus inter & ubera Matris
Praesul, & in medio Praesule clauda fides:
Lactea virgo virum devirginat. Ambigitille
Num deceat Domino vertere terga suo.
An pejus, reduci devota fronte diëi,
Mane sacris adytis opposuisse nates?
| |
| |
Et tamen hoc Veterum fuit inter maxima crimen;
Damnatumque minis Ezechielis opus.
Nunc eat, & magnam resonet per cuncta Mariam
Turbida praecipuo turba citante Fabro.
Nos Domini matrem divino munere plenam
Novimus: hoc nobis illa canenda mode est.
Quamque Deus sancto quondam est dignatus Iësu,
Non illo venerum schemate digna fuit.
Quin etiam evehitur titulorum mole Maria,
Augeat ut precium picta Maria suum.
Euge Metonymiis Patres emungite bursas,
Et pia fac aegros lingua valere Deos,
Nomina Sanctorum fiant tibi retia numi:
Dic & stercoreo PETRE vel ANNA gregi.
At non alitur pietas; nec in oribus istis
Inclyta majorum vita legenda venit
Quos habuit bis fex Ecclesia prima parentes
Uncta superficies non erat ille chorus.
Sed fraterna Patrique Deo concordia supplex,
Et timor & Domini spes erat una viris.
His animis, quos non ullus similabit Apelles
Optima Christodati dona bibêre meri.
Quorsum haec larva, fenex quasi claviger, & quasi rasus?
Ut rasum videas clavigerumque senem?
Annorum celebris gravitas ultoribus ursis
Hirsutone fuit tonsa corona gyro?
Aut sic ille stetit, cujus parrhesia Petram
Pontificum posuit fortiter ante minas?
Portarunt hominem Saulusque & Paulus eundem:
Par dispar uno pellis honore fuit,
Quaeque illem prius inflarat caro, sanguine justo
Facta furens, isti sarcina vilis erat.
| |
| |
Ergo domum vivam Dominus contempserit ipse;
Te frontispicii mortua forma juvat?
At cur displicuit tibi mens Paulina fatentis
Nec carnes sese, nec reputare cutes?
Notitiae & jam se oblitum carnalis Iësu;
Deleta ex animo carnea cuncta suo?
Non quod caecus erat, vel non memor ille suorum,
Sed quia commendant intima quemque Deo.
Veraque spectatos animorum lumina mores
Censuit, inque album rettulit ille suum.
Ille Ephesique oculum benè novit. Onesiphorumque,
Pectora deciduâ candidiora nive.
Quodque suum coram gestivit cernere Titum.
Mens eadem, atque idem causa fuêre labor,
Et jucunda piis sociae praesentie vitae est:
Nec Paulo comitum dulce cadaver erat.
Vivit, ais, sequiturque oculis pictura videntes;
Et geminat vivos & superesse facit.
Quorsum ergo hic catulus custos tuus? excubet ille
Pervigil, & nullo pallidus hoste color.
Excubet ille tuus gummi, non sanguinis ordo;
Indiga nec medici turba, nec illa coci.
Terreat ingressos oculorum copia fures:
Per noctem picto luceat aula dië.
Mendicos moneat palma vix major Esasmus,
Ut quondam solitus grandior ille fuit.
Plana Magistrorum (dormi securus in ambas)
Arguat Haereticos ista corona dolos.
Et pluviis ultro cedant incendia pictis:
Et pictum trepidet musculis ante catum.
Nugari videor. Nam cui nunc creditur umbrae?
| |
| |
An quisquam his laribus tutior esse putat?
Quorsum ergo haec oculi puerilis gaudia? quorsum
In medio lampas lucis egena dië?
Lux orta est: valeant umbrae, rediviva triumphat
Et me vita vocat: mortua spectra sequar?
Quid praeter simulare docent simulacra piorum?
Quid praeter carnem carnis imago refert?
Foemina, quam pingis, PIETAS, meretricia forma est:
Nascitur hinc scorti, non pietatis amor.
Tale David (sed non proles Jessëia) monstrum
Relliquias inter gaudeat ire suas.
Olli scripta sui mysteria: Dogma profondum,
Raptaque de sacro Codice verba dedit:
Nec libri custode carent. Stat picta puella,
Et pictos hostes desuper illa premit.
At qualis? carni gratissima carnis imago,
Tota venus, toto corpore nuda Venus,
Cui latus hinck illinc sanctissima nomina claudunt:
Est & in obscoeno ventre notata SALUS.
Digna viro matrona: viro, cui Caelia caelum est,
Et qui sub vocum veste nefanda tegit.
Quicquid pingatur, virtus non pingitur unquam;
Virtus, obsequium, spesque, fidesque Dei.
Peniculus virtute viros Heröas adumbrat;
Gestibus, at quales & levis actor habet.
Sic & scurra patrem Isaci, sed gutture vivo,
Et Tobiam vanus gesticulator agit.
Pingitur & sapiens, at non sapientia. Quare?
Desipit & vacuum est ista tabella caput,
Desipit & labor omnis inanis conditor umbrae:
Et quoscunque umbrae ducit inanis amor.
Dic mihi, qui sterili te vis mandare colori,
| |
| |
Cur tua non veris induis ora genis?
Ut notus nimis ignotis, ignotus ut ipsi
Sis, miser, haesurus post tua fata tibi?
Posteritas ut te fucato vertice fucum
Aspiciat maculâ commaculanda tuâ?
Si nescis, macula est, pulchrae non indolis index,
Hoc decus, in pictâ fronte quod esse putas.
Accinat applaudatque licet non unus Homerus;
Vera tamen vanis gloria rebus abest.
Docta licet pictos ornent epigrammata vultus,
Gloria picturae nulla perennis erit.
Picta quid ergo juvant? Series haec (inquis) avorum est;
Hic Pater, & Genitrix haec mea talis erat.
Picta quidem video, sed nulla insignia Christi,
Sed nullas, quas non improbatille notas.
Hic color idolum est, vitae simulator & excors.
Si color hic Mater, si Pater, exquis Avus?
Quisve horum Pater est, quos tu suspendis Avorum?
Tam stupidi cultus ecquis origo fuit?
Et cur ostentas profugae suspendia stirpis;
Stirpis & haec refugae signa caduca tuae.
Debentur morti carnalia, cumque figuris
Et famâ & titulis deperitura suis
Saepius ut pictas repares pst funera formas
Nil tu blattarum prodige pastor agis.
Pendula nobilitas, albis communis & atris,
Interitus auget stemmatis ista tui.
Personas insane legis. Non accipit illas,
Pectoracum studiis, qui videt ima, Deus
Pinguntur compti proceres, pueri atque puellae.
Deinde ferox aliquis, sive venustus eques.
| |
| |
Ars tibi pulchra quidem visu, vel mira videtur:
Sed cave. Fictrici ludit in arte dolus.
Quaeque trahunt oculus, flectunt phantasmata mentem,
Atque animum speciës occupat ista tuum,
Sic tibi, dum falso pulchrum mirare decorem,
Quale placet pictum, talia vera placent.
O! verè insanae pictura cupidinis oestrum!
O! & nequitiae Doctor imago suae!
Non bene virtutem commendat hypocrita: sed nec
Orta coloriparâ frivola turba manu,
Barbarus, idolum, tropus est & inutile schema,
Nulla cui vox est, & nota nulla boni.
Suave sophisma oculis, vitiatae mentis elenchus,
Qui prodit Dominos artificesque suos.
Haec mors, hic torpor vitas celebrabit & acta?
Virtutumne lues ista patronus erit?
Ah! nimis idolum est orator ineptus & infans.
Quid laudet, peragit quem sua culpa reum?
Inquis adest interpres, ades qui dicat, hic ille est,
Et qui commemoret nomina, gesta virûm.
Sed non interpres, sed non memoratio laudum
Pestiferis rectè jungitur ulla typis.
Mutorum interpres Divûm: nocet illud honestis
Moribus officium mercuriale tuum.
Vis laudare viros, sed quos in imagine monstras:
Improbaque in partem laudis imago venit.
Non recte infami laus impertita Cynedo
Illustrat gravium fortia facta virûm.
At tegis & mutilas quae tu miracula, Pictor,
Ingenio tentas esfigiare tuo.
Errores crescunt duce te, te tota Magistro
Relligio tanquam fabula caepit agi.
| |
| |
Extremumque diem justique negotia, Christi
Judicis anticipas, quà potes ante diëm:
Quaeque manent vitâ functos, quae praemia vivos,
Prodere te speras posse colore tuo.
Terriculum sed inane tuum est: verumque timoren
Imminuit scaenae frigida flamma tuae.
Scilicet ipsius Domini non creditur ori,
Et faciet minus fictaque forma fidem?
Causarum & malefide manu, discrimine caelas.
Et quo quis substet nomine, quove cadat.
Ergo age (nam rex es facti tibi Judicis) ipsum
Te fac in dextrâ parte sedere throni.
Ducendique vices nigris transscribe catervis:
Judicis haec veniat turba ministra tui,
Nimirum haec sibi non horrendi faucibus Orci.
Secum damnatos ingerat ipsa greges.
Neve tuis desint lasciva levamina curis,
Denudent artus sexus uterque suos.
Corpora nuda quidem, sed non aeterna, figuras;
Vocalemque tubam, spirituumve notas.
Pridigiosa facies ridendaque Daemonis ora.
Sic illum sensus credis obire tuos?
Ille etiam Angelicam fictâ sub imagine lucem
Induit & servis suggerit ille suis.
At tua non aegre persuadent somnia, vultus
Cum non occurrit teter, abesse malum.
Cum tamen & tales portent pia pectora larvas
Quae cremat indignis carnificina rogis.
Haec passi, testes atque argumenta fuere
Certo venturum Judicis esse diem.
At, reor, haec leves ornantia scandala muros
Quicquid sint, certe scandala semper erunt.
| |
| |
Ingeniosa quidem est, Pictor, tua dextera: Qui[...]tum?
Si non obsequiis ingeniosa Dei,
Ingenio fraudes (& quae non crimina?) constant
Haec gravius, quo sunt callidiora nocent.
In genii vires non hos donantur in usus.
Si sapis, ingeniis perniciosa cave.
In mediis nihili cultoribus & nihili Diîs
Nos tanto errori gens inimica sumus;
Sunttamen & nobis vulgo pigmenta supellex,
Vanorumque hominum sylva Deûmque ferax,
Nec semel admissae modus est moderabilis ullus.
Nam quae vel praetii meta vel artis erit?
Agmine vivorum numersior incola pictus
Cum minimis habitat maxima tecta casis.
Hinc atque hinc vacuos, fuco vestitus ocellos
Pascit hero paries comptior ipse suo.
Inde facit mediâ semper noctescere luce
Parcius ingressum picta fenestra diem.
Floribus his atque his ornantur sordibus aequè
Laudataeque domus, cellaque faeta lupis;
Nec Synagoga minus, tanquam, nisi visus oberret,
Non possit pietas auris inire viam.
Quale sed hîc aliud specimen? Nostine quid illud
Ista quod ostendunt picta senile caput?
Hoc Deus. Hoc? qui cuncta suo sub Numine librat?
Sanctus, & à rubrâ non speculandus humo?
At pictura Deum modo sic docet: Ecce magistram
Quae docuit pictis assimulare Deum.
Novimus illum, inquis, non circumscriptile quiddam
| |
| |
Quod simul & totum, & quaeque minora subit.
Parce, Figurator, Dominum vidisse videri:
Non subit obtutus optima forma tuos.
Mens Domini Dominum formare volentibus obstat.
Testor abortivos Pictor inepte tuos.
Nunc tibi Sol Deus est, & inenarrabile gramma,
Nunc ut Romuleus fert diadema Pater.
Saepè tuum vitreo perlucens corpore Numen,
Membra, novus bifrons, omnia bina gerit.
Stulta quiesce manus; neque enim divina Supremi
Nascitur ingenio forma, sed ira, tuo.
Unum tergemino vidi cum vertice corpus:
Nomen & huic. Nomen, sed mea penna tace.
O! quae Judaïco deliria digno cachinno!
Splen ubi subsiliat Turca vel Inde tuus!
O! potius nostra ploranda piacula luctu!
Nempe oculus lachrimae, non bona picta beant,
Si tamen hos solus Pictor sibi vendicet ausus,
Atque utinam Doctor non imitetur idem,
Pingitur in chartâ calamis, vel in aëre linguis
Unius numerus, non, numerusque Trium:
Ter punctum resecant, puncto ter maxima cingunt:
Tale Mathematicûm nullus acumen habet.
Non ego Tres Unum, mysteria sancta revello:
Haec mihi prima fides, haec mihi summa salus:
Felix cui Deus ipse Pater, Servator Iësus,
Et quem sanctifici Flaminis unde levat.
Sancta Deo constet sua gloria, disfluat error
Qui caecum supra sustulit astra caput.
Commentis moveor, quae mens temeraria, quae lis
Parturiit plus quam dilaniata comas.
| |
| |
Quisque novus, propiorque Dei vult esse repertor;
Utque sit, alta vagae somnia mentis adit.
Formas conceptant, manet ignorata voluntas.
(Quam facere, & cûi se subdere, nosse Deum est.)
Sic & Alexander (si famae credimus) & sic
Arrius, invento plenus uterque suo,
Pinxerunt Dominum, sed non-qua scriptus. E[t] inde
Illa Patrum rabies, illa ruina fuit.
Nec potuit monitis se dare fidelibus ambos
Qui dedit in celebrem jurgia mille focum.
Mittite, Caesar ait, certamen inutile. Major
Caesare, singendi Numinis ardor erat.
Quid Tritheismum referam, vel inane Modorum
Dogma? Deos ut tres, ut coluere modos?
Quid totum in minimas Numen compingere guttas;
Et simul illud idem, dicere, fine caret?
Sic fas insanire Dei pictricia corda:
At non fas ipsum sic coluisse Deum.
Christiadae Mater dicti, ne ludite Patrem,
Pignora non hoc est edere nata Deo.
At vulgum haec fugiunt cerebri spectacula docti,
Ut quae dexteritas Parrhasiana tegat.
Ignoranda sibi vulgus putat omnia, quae non
Effigiës, sensu capta Magistra docet.
Haec liber, haec coecae majuscula littera plebi est:
Hanc legit, hûic in hians oscula figit anus.
Quatuor-unanimes scripserunt inclyta dextrâ
Fata Deo geniti, pacificamque necem.
Non ea vel tenebras, vel habet narratio fucum;
Omnia sunt medio lucidiora dië.
Illum extrema pati, dirâ crucis arbore fixum,
| |
| |
Ut secli impietas, ut suus egit amor.
Literaque hanc omnis mortem divina frequentat.
Littera, perspicuae quae fluit instar aquae.
Nudaque simplicitas Praeconum & cura loquendi
Illud non solo paschate passcha docet.
Nec satis est, cupiunt pictâ cruce lumina falli,
Tanquam sit pictum cernere, nosse crucem.
Ergone divino pictura disertior ore est?
Ergone stat muto nixa labore fides?
Immeritumne pati, Christumne & sponte luentem
Non sua, tam variè pendula larva refert?
Agninumne refert validi balare Leonis.
Elusasque preces nomine, felle sitim?
Illa tot horrendorum irritamenta malorum?
Utque pati placido pectore, crimen erat?
Exemplum non hoc ullis imitabile mimis:
Non haec tam vano mors imitanda modo est.
Dum tamen has rerum tenebras & damna fugamus,
Da veniam captis si loquar apta meis.
Tau veluti magnum Grajorum pingitur haerens.
An sic pendentis trabsque situsque fuit?
Omnia distabant expansi corporis ossa;
Haec oculis poterat dinumerare suis.
At nunc bina pedum clavo terebrantur eodem
Atque aliquid ficto tegmine velat honor.
Scilicetars, populo Christi placitura, pudoris
Hanc speciem voluit mercibus esse suis.
Causa rubescendi non est tamen inter amicos
Tot, qui molliculae Thaïdis instar amant.
Certè alius pudorille fuit, quo vermis Iësu
Oppositae probris incaluère genae.
Ut scelus, ut bipedum nequissimus ille; sed idem
| |
| |
Sic habitus tanquam si sine mente foret.
Effuso, & qui jam gignit fastidia fece,
Vilior exutis omnibus, ille fuit
Pars vultus vertere suos; pars altera vidit,
Rifit, & ore suum movit hiante caput.
Quid non ausa fuit tenebrarum tanta libido,
Quae potuit mediâ luce fugare diem?
Ne mentire manus, si fas nadure tegendum
Tota revelantes corpora pinge cruces.
An non è furcâ damnante pependit apertum
Chirographum, caesae nobile stigma cutis?
Hoc fuit effaeti sighun fenis, unde piorum
Vita, sed absque viri munere, nata fuit.
Hoc etiam Abramidûm miserique insigne reatus
Et nota mortiferi non revocanda jugi.
Prodiit in ligno subitum poscente sepulchrum,
Ut mox immemori contegeretur humo.
Cur gemini quondam postes, quodque imminet illis
Passchali tinctum sanguine limen erat?
Poste, reor, gemino, nec non sub limine Christus,
Ipsaque caelorum janua fixa fuit.
Nam cur vel longi credendum erroribus aevi,
Quisquiliisve tenax Idololatria tuis?
Tu veterum & Domini convivia facta sedendo
(Sic quia visa tibi, sed tibi picta) doces.
Missificus, te teste, calix tremefecit euntem
Ad sua cum Mundi Principe bella Ducem.
Et Medici rident lateris non congrua dextri,
Vulneraque & latices inde fluentis aquae.
Quid sibi vult una titulus spectabilis I.N.R.I.
Anne crucem linguas dedicisse duas?
An quia Romana est Dominum quae machina figit,
| |
| |
Et quia crux crux almâ civis in urbe tua est?
Sustulit Ezecias mandatum caelitus anguem,
Qui fuerat miseris certa medela viris:
Causa fuit populi stupor, & data thura metallo.
Et faciunt furcas faecula nostra Deos.
At quicunque aliquid tamen adspectabile quaeris,
Quo facies tantae pareat ulla necis,
En Domini factum, fuso cum sanguine, corpus,
Ipse suis monstrat Pane Meroque notis.
Haec sunt vivisicam sapientia symbola mortem,
Inque pios avidè suscipienda sinus:
Haec Agni simulacra, color non exprimit illum,
Non fuit ille color, sed cibus ille fuit.
At neque vos, neque signa, crucem sub pectore servant
Donec adest ipsum nolle subire jugum.
Dura fer; & Passi memorem patientia reddet,
Convivetque animo Mortuus ille tuo.
Sic bene sic vivum Dominum depinxeris in te:
Sic fuerint mores sana tabella tui.
Quod si carnis amans hostique infensa voluntas;
Aut tibi si lites, aut tibi bella placent;
Attollisve cruces vexilla minantia Turcae,
Turca vel ipse tui viscera fratris edis;
Si cruciata colis, caecumque numismata numen;
Aut si pastum oculos te juvat ire tuos;
Si venter Deus est tibi, si Dea gloria mundi:
Hoc certum est, Domini vulnera scire fugis.
Heu! vos Christiadam, solo vix nomine, gentem,
Quae sua dum sequitur lumina luce caret.
FINIS.
|
|