Reverendo admodum amplissimoque domino dno. Roberto Estrix abbatiae Affligeniensis S. Romanae Ecclesiae immediate subiectae Praeposito Dignissimo.
Amplißime ac Reverende Admodum Domine.
CUm Reverentia Vestra suauisono spiritualium hymnorum plurimum delectetur cantu, rem nec absonam, nec ingratam me facturum existimaui, si quas horis successiuis, rudi licet mineruâ, composui cantilenas, Vestro Nomini consecrarem. Et revera cui alteri maiori iure haec mea deberetur opella? cum enim Filius sit pars Patris, omnis ab eo emanans fructus, merito Patri est tribuendus. Confido igitur primum hunc meum, adeoque impolitum foetum paterno abs Reverentia Vestra vultu respiciendum, & benevolo (quo semper solet) suscipiendum affectu, atque per hoc mihi, reliquisque tuis in Christo Filijs ad maiora calcar addendum. Quocirca meum fuerit omniumque tibi subditorum quotidianis solicitare precibus Deum Opt. Max. Amplitudinem Vestram diu nobis nostroque Monasterij bono conservet, fortunet, ac sospitet.
Amplissime ac Reverende Admodum Domine.
Amplissime Dominationis Vestre bumillimus &' obsequiosissimus Filius
F. Godefridus Bussé Monasterij Affligeniensis Relig. & Presbit.