Ad amplissimvm et egregivm virvm Bartholomaevm de Moor van Immerzeel, altervm vrbis govdanae consvlatum feliciter avspicantem
ipsis nonis janvar. CIICCLXVII.
Govda fave! sellas repetit tuus ille curules
Morvis, ille suae publicus urbis amor:
Quem sibi de teneris Virtus Probitasque dicarunt,
Et manibus Musae perpoliere suis:
Libertatis amor cui nobile pectus adurit,
Cui gravius leto est hanc violare nefas;
[pagina 2]
[p. 2]
Sed populi cui norma salus, legumque potestas,
Et Patriae et civi saepe probata fides:
Non trabeam vulgi cui mobilis induit aura,
Nec Sors ex humili tollit ad alta loco:
Non mendicati fasces, emtaeve secures,
Et non ambitum, supplicis instar, ebur;
Sed meritis oblatus honos, a Consule lucem
Fulgoremque, aliis quem dare suevit, habet.
Hae Tibi sunt privae, Mori cultissime, dotes,
Et rarum, Invidia paene fatente, decus.
Talis erat Latiis nomen memorabile fastis
Mallius, Aonidum gloria, lausque togae.
Te quamvis proprio splendore involvere posses,
Atque inter Musas tecum habitare tuas;
Et procul a curis ad dulcia murmura Rheni
Otia in exculto rure beata sequi;
Est tamen, est aliquid, quas purpura donat, habenas