De Haephestite. Cap. CCXCVII.
HAephestiten in Corico natum, dicit Plinius speculi habere naturam in reddendis imaginibus, quanquam rutilum, nomen ex eo inuenisse quod in Solem positus aridam materiam accendat, non aliter ac speculum concauum sulphurata stramina & stramenta. Id genus lapides in rubro nigri coloris reperiuntur Hildeshemii in fossa moeniorum quae spectat septentriones. In modum vero patinae excauati sunt & aurea armatura rutilant, quare & reddunt imaginem, & ob Solis radios obuersi aridam materiam accendunt.