pocula quae ex ophite fiunt leuigantur. Reperiuntur durae & molles, albae & nigrae passim in Germania. Oleariae etiam subuiridis coloris inueniuntur. Deinde & aliae è ligno querno in lignum mutato, ac nonnullae è fago in lignum mutato. Nam in Germania saepe ligna in lapides versa deprehenduntur. In valle Ioachimica ante aliquot annos fagus cum trunco, ramis, foliis, altitudine 170 vlnarum in saxo cinereo durissimo sub terra reperta fuit. In Italia etiam varia genera cotium tum aquaticarum tum olearium habentur. Oleariae nigrae & perpolitae sunt, barbitonsorib. vtiles ad cultri aciem leuigandam. Aquaticae ex lapide constant arenoso, molli & aequali, colore cinereo, qui in orbem rediguntur, vt motu circulari acti, atque aquam cadentem excipientes, adhibitum ferrum terere possint. Oleares plerunque oblongam figuram & planam habent, vt placidiori motu leuigetur potius quam teratur ferri acies. Cotes illae quae ad aurum & argentum explorandum fiunt, è marmorum genere sunt, ac probatoriae vocantur: de iis actum in capite de Lydio lapide.