Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijGenera & loci natales. Cap. CCVI.PLinius de Haematitis generibus ita scribit libro. 36. cap. 20. Sotacus è vetustissimis authoribus quinque genera haematitum tradit praeter magnetem. Principatum dat ex iis Aethiopico, oculorum medicamentis vtilissimo & iis quae panchresta appellant, item ambustis. Alterum Androdamantha dicit vocari, colore nigro, pondere ac duritie insignem, & inde nomen traxisse, praecipueque in Aphrica repertum. Trahere autem in se argentum, aes, ferrum. Experimentum eius esse in cote ex lapide Basanite. Reddere enim succum sanguineum & esse ad iecinoris vitia praecipui remedii. Tertium genus Arabici facit simili duritie, vix reddentis succum ad cotem aquariam aliquando croco similem. Quarti generis elatiten vocari quamdiu crudus sit, coctum vero miltiten, vtilem ambustis, ad omnia viliorem rubrica. Quinti generis schiston, haemorrhoidas reprimentem. Hodie vnum tantum genus supra descriptum pro haematite habetur, idque videtur quartum esse elatite dictum, rubricae enim quamproximum est. Ad secundum genus Plinii videtur ille lapis referri posse cui minium natiuum adnascitur. Nigricat enim, ponderosus est, & argentum, aes, ferrum, ac aurum in se trahit, propter argentum viuum quod in se continet, eam naturam habet, vt metalla appetat iisque vniatur. Si quis coloribus Hematitum genera distinguere velit, varia habebit, cum aliqui flauescant, rubescant, nigricent & ferri colorem habeant. Ga naar margenoot+Lapis qui hodie pro hematite habetur, in variis Germaniae locis reperitur. Saepe inter rubricas & ferri fodinas, quales prope Ioachimicam vallem Bohemiae, item circa Bressam sunt, inuenitur. Aliquando ex ostracite nascitur, vt prope Hildeshemium contingit. Copiosè etiam inuenitur in Ilua vbi ferri metalla sunt. Sed meliores fert compostella Hispaniae, qui constant figura angulosa, quemadmodum pyrites qui ferri nigricantis splendorem habet. Excoquitur in ferrum hic lapis ac in cauernulis rubricam continet. Interdum, sed obscure ferrum trahere animaduertitur. Fit etiam haematites ex magnete vsto. |
|