De lapide Malacensi. Cap. CLXXXII.
LApidem Malacensem describit Garsias ab Horto hoc modo, lapis Bezoar alium lapidem mihi in memoriam reuocauit, quem vnicè venenis resistentem in Malacea inueniri tradunt: saltem in Pam regni Malacensis prouincia. Inuenitur autem istic in felle Histricis: Sed tanta est in aestimatione apud Indos indigenas ob raritatem vt è duobus, qui simul reperti meo tempore fuerunt, alter pro ingenti munere missus sit, ei qui pro rege Lusitaniae Indiam gubernat. Et licet istic frequens lapis Bezoar inuenitur, hunc tamen longe praeferunt incolae. Vnum duntaxat vidisse memini, cuius color dilucidioris videbatur purpurae, gustu amarus, tangenti leuis & lubricus, quemadmodum Gallicus sapo. Hactenus eius facultates experiri mihi non licuit. Sed clarissimus vir & insignis Medicus Dimas Bosque Valentinus eius facultates experimento comprobasse in duobus viris, qui venenum hauserant mihi affirmauit. Vulgari autem aqua (cum cordialis esset in mora,) hunc lapidem aliqumdiu macerauit: eam deinde aquam aegris propinauit qui illam gustu amarum inuenerunt. Attamen eorum stomachus corroboratus est, & venenum nihil obfuit. Multum certe huic viro debent omnes medici Indici, quod huius lapidis facultates nobis aperuerit. Nam necessaria admodum sunt hac in regione medicamenta quae venenis resistunt: Alexipharmaca Graeci vocant. Hactenus Garsias ab Horto. Aliqui putant hunc lapidem porcinum esse.