Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Gagate. Cap. CLXIII.GAgates nigrum succinum exustum & induratum videtur, splendet politum, sed succino grauius olet odore sulphureo. Paleas etiam succini instar attritu calefactus trahit, vt resinae & bituminosa dura fere omnia. Nomen habet à loco natali, Plinio teste, loci & amnis Gagis Lyciae Galen. 9. simpl. ita describit. Est & alius lapis colore nigro qui vbi igni admotus fuerit persimilem bitumini odorem exhibet, quem Dioscorides nonnullique alii in Lycia inueniri prodiderunt ad fluuium nomine Gagaten, vnde & ipsi lapidi nomenclaturam dicunt inditam. Pissasphalto non est dissimilis, sed multo durior nigriorque. A carbone fossili differt, quia gagates solidior densiorque est ob exhalationem quae sensim assauit & excoxit humidum oleosum. Materia Gagatis similis videtur fecibus quae extillato succini oleo remanent in retorta. Hae enim si diutius omni oleo exstillato assentur splendent picis instar, ac tandem refrigeratae iusto modo, in Gagaten permutari posse videntur. Nicander Gagaten in Theriacis suis Engangin, & gangitin vocat à Gangae Lyciae ciuitate aut Gagate fluuio. Ga naar margenoot+Agricola Obsidianum lapidem Gagaten putat, quod nigerrimi sit coloris. Sed Plinius inter vitra retulisse videtur. Ga naar margenoot+Samothracia gemma à loco eiusdem nominis appellata, videtur politus esse Gagates. Gallis vocatur Gagates aget, Germanis Schvvartzar agstein. |
|