Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 131]
| |
pluuiales resoluatur. Nonnulli etiam existimant impedire quo minus gestans à praesentibus conspiciatur, quod tamen Plinius à magorum impudentia fictum non approbat. Certum enim est nullam gemmam id efficere naturali sua facultate posse. Effectus etiam praedicti de Sole à nostri seculi Heliotropio non fiunt, ita vt veterum Heliotropius vel alia fuerit, vel illi falsò huiusmodi facultates adscriptae fuerint. Hodiernam Heliotropium omnes vires Iaspidis habere nemini dubium esse debet. Venenis enim resistit, sanguinem vndecunque fluentem sistit, calculi generationem prohibet, ventriculi coctionem auget, & epilepsiam arcet. Fingitur vt Iaspis, sed rarius, quod variis imaginibus & coloribus non luxuriet vt illa. Dum viridi colore ac sanguineis guttulis caret, Heliotropii nomen non habet, & ad aliud genus gemmae referri debet. |
|