Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 104]
| |
De Topasio veterum ac Chrysopatio, qui hodie Chrysolitus appellatur. Cap. LXII.TOpasius veterum, viridis fuit gerama ac diaphana: si aureo quodam fulgore splendebat Chrysopatius appellantur. Nunc vtraque à Gemmariis Chrysoliti nomen obtinet. Topasius seu chrysolitus vulgaris smaragdo est colore dilutior, cui nonnihil flauedinis adiectum videtur. Huic dum viror aureus est Chrysopatii nomen tribuitur, & mater Smaragdi putatur. Plinius multa de chrysopatiis, chrysolitis & chrysoprasis tradit, sed omnes istas gemmas ita confundit, vt nihil inde certi colligi possit. Chrysopatius non absurdè hodie à Gemmariis chrysolitus appellari potest, quod reuera aureus color per viridem in illo fulgeat. Ga naar margenoot+Qui si noctu igne admoto vehementer splendeat Chrysolampis Plinii est. A nonnullis haec gemma cum chrysopraso confunditur, quia parum inter se differunt. Topasius, teste Plinio, à Iuba Mauritaniae rege qui eam in insula Chiti Arabiae marisque rubri primum inuenit, nomen accepit. Reperitur authoritate Plinii in lapidicinis alabastri & prope Thebas Aegypti. |
|