Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe smaragdo Prasio. Cap. LX.AMbigit haec gemma inter Prasium & Smaragdum, vnde Germanicè nomen obtinuit Smaraldprasem. Graminis enim habet virorem neque flauedinis quid in eo deprehenditur, si conferatur cum Prasio; si vero cum smaragdo conferatur, flauescens quaedam viriditas, magis in ipso quam in smaragdo conspicitur. Raro perspicuus est nonnunquam tamen; vt plurimum opacam habet diaphanitatem. Ego illum pro pseudosmaragdo habeo. fortassis chlorites Plinii est. In Bohemia ac occidentali India reperiuntur. Duo itaque illius sunt genera Bohemici & Americani, illi plerunque opaci sunt, isti vitrioli instar; cuius colorem exacte referunt semitransparentes. Ga naar margenoot+Indi hunc formant columnae instar, vt maiorem aequet digitum longitudine, minoremque latitudine. Deinde alteram extremitatem reliquo corpori paulo crassiorem faciunt, vt pertusis labiis inseri ac pendulus prominere ornatus gratia possit. Hac enim ratione principes se ab aliis distingunt, ac viliores huismodi ornatu indignos arbitrantur. Ga naar margenoot+Quidam affinis meus, mihi frustulum istius lapidis dono dedit, qui eundem magni faciebat ac Nephriticum verum lapidem esse asserebat, cui opinioni non repugno, quod eius multa sint genera ac omnia colore plurimum inter se differentia, vt loco explicabo. Vt Bohemicum Smaraldoprasum vel pseudosmaragdum appellaui, ita hunc optime smaragditem appellari possem existimo.Ga naar margenoot+ |
|