De Prasio, smaragdite & Chrisoprasio. Cap. LVL.
PRasius Prassius, Italice Prasma, Germanicè ein Praesem. Mater smaragdi à multis putatur & non immerito quod aliquando in eo reperiatur etiamsi non semper. Nam quae partes viridiores absque flauedine & perspicuae in Prasio reperiuntur, smaragdi rite appellari possunt, vt illi quorum flauedo aurea est Chrisoprasii. Color istius gemmae proximè ad porri vel prasii colorem accedit, vnde prasii nomen obtinuit. Fit prassii color è mixtura flaui viridisque coloris. Prassius nubeculis perspicuus est, vel totum corpus opaco quadam diaphanitate impeditur. Huic interdum rubri, albi, vel atri quippiam insidet, quia adnascitur iaspidi, Cristallo aliisque gemmis à quibus varia corpuscula variosque colores nanciscitur. Differentiae tres ratione coloris hic statui possunt. Prima continentur, qui exactè viridis porri colorem emulantur. Secunda qui multum flauedinis habent ac filicis arescentis fere colorem referunt. Hi si aurei sint splendoris Chrysopteri veterum sunt. Tertia quae exigua viriditate, maiorique flauedine lactescunt. Has tres species omnes apud me reseruo. Postremum genus quod semiperspicuum est ad nephriticos lapides omnino referri debere existimo, vt suo loco docebo.
Prasi non solum in India orientali & occidentali, verum in Europa inueniuntur, praecipuè in Bohemia vicinisque regionibus.