Dignitas & valor Opali. Cap. XLIX.
OLim apud Romanos in magna existimatione & precio fuit Opalus. Constat enim historiis Nonium Rom. Senatorem maluisse patria & senatoria facultate priuari, quam petenti Antonio opalum quem habebat 20000 sestertiis aestimatum, tradere. Mirum nunc illius precium decreuisse, cum margaritas & omnes alios lapides elegantia, puritate, nitore & colore superet, neque adeo copiose reperiatur, praesertim primum genus. Primi & secundi generis opalos, qui vitio carent, ac rubro, ceruleo, flauo, viridi purpureoque colore rutilant, vnionum precio omnino aestimandas iudico. Propterea Lectorem ad vnionum precia remitto, & vnius ceratii opalum tribus thaleris aestimo. Secundi generis si lactescentes varios colores habeant saphirorum precio aestimandas iudico, alias si proximè ad primi generis opalos accedant, duplo vel triplo, prout sunt elegantes, saphirorum procia excedere possunt. Nam hic nihil certi statui potest, cum periti gemmarii oculus, gemmae decorum illiusque vitia perpendere debeat. Quarti generis viles sunt, nullaque regula aestimari possunt, cum raro, etiamsi vnguis humani magnitudinem aequent, ducati precium superent.