| |
| |
| |
XIV.
Clarissimis et Honoratissimis Viris
F.G. Pestel et D.G. van der Keessel,
in Academia Lugduno-Batava Antecessoribus &c. &c. &c.
S.P.
Per me si stetisset, nunquam hoc Σχεδιασμάτων, specimen, quod Vobis glorioso sub Observationum Emendationumque nomine (ridiculè, quasi Cujaciani Operis aemulum) offerimus, lucem adspexisset, sed aeternis potius tenebris pressum, et Vobis et omnibus ignoraretur; attamen cum ita sors tulerit ut me inscio invitoque Typis describeretur et publice libello praefandum foret, committere nolui, Clarissimi Viri et omni semper reverentiâ mihi colendi, ut Vobis aliunde potius quam ex me ipso cognitum fierit. Nec dubito, quin ubi primum titulum oculis usurpaveritis, statim illud satius fuisse judicatis, et, benevolo quamvis animo, non sine risu tamen, qualecunque hoc Vestri olim alumni in Praeceptores amoris ac pietatis τεϰμἡϱιον excipiatis, mirabundi scilicet, unde iste mihi accesserit animus eaque temeritas ut de Jure quid scribere sustineam, aut quî mihi vel minimum excidere potuerit quod ad Romanam praesertim The- | |
| |
midem pertineat. Ut mittam enim, Academica studia mihi sat perfunctorie tractata fuisse plurimis diversarum rerum studiis distracto ac ad alia festinanti; ex quo primum Praxi me dederam, huic unice incumbere necesse habui, praesertim cum Litium Consultationumque multitudine ita premerer ut rarò vel somno vacare liceret, nec magis mihi feriae essent quam mulis aut asinis, quibus nullas esse Catoni visum fuit. Non quidem id mihi tunc evenit quod plurimis, quibus dum praxin agitant, Juris Civilis Romani studium sordet, ac nisi quatenus fori usu comprobetur plane abjicitur: sed alia mihi semper stetit sententia, qui Judiciorum usu, Jus ipsum Civile penitius discendum existimabam, cuique dulcius erat, ex ipso fonte potius quam ex lutulentis Pragmaticorum (quos ajunt) rivis haurire, quibus haud raro vel intima Juris scientia vel sufficienti
doctrinâ subactum ingenium defuit, quo aut vera perspicere aut perspecta recte dijudicare atque docere potuerint. Unde mirum non est, cum ex hujusmodi auctoritatibus pendeant JCtorum quam plurimi et vel ipsi quoque Judices, tam multa forensibus Judiciis recepta fuisse quae solâ praejudicatarum opinionum vanitate nituntur. Ea certe proximi quod effluxit seculi felicitas fuit, ut florescente solidioris Jurisprudentae culturâ ac studio in Academiis nostris, laetissimus inde in Judicia quoque redundaret proventus; quod ipsum me non incitare non potuit, ut pro virili, excussâ eorum qui in foro dominantur Tyrannide, et in aliis ad meliora revocare contenderem, quae opinione primum recepta, ita invaluerant ut aut
| |
| |
rationem vincerent aut legem. Et est quod mihi eâ de re gratuler, cui sicut in re Criminali, ita et aliquando in Civilibus causis, nonnihil praestare contigit, quo ex incertê certior, ex erroneâ ad leges adaptatior fieret forensis illa Jurisprudentia, quae saepe ab eâ, quâ in Universitate imbuimur, immane quantum discedit. Attamen parum id mihi profuit, statutorum, consuetudinum, privilegiorum, conventionum denique mole quibus constat Jus Patrium ita praepedito, ut per XV istos aut quod excurrit annos, quos causis agendis impendi, praeter ipsum Imperialem legum textum vix unquam Interpretem Juris Romani in consilium adhibuisse meminerim. Dehinc in exilium actus, dum mathesin, linguas, pingendi artem, omniaque alia docendo victum quaeritabam, quis credat, hisce noctesque diesque unicè immoranti de Jurisprudentia unquam cogitatum fuisse? Sane istiusmodi rebus adstrictum parum abfuit quin aliquando studii, cujus nullum mihi in posterum usum fore prospicerem, poeniteret, eique prorsus valedicendum decernerem. Et certo certius fecissem, nisi obstitisset naturae pertinacitas, quâ invitus in haec ipsa, quibus me semel addixeram studiis, ferebar. Accedebat, unicum mihi librum esse, (quem domo in exilium extuleram), Corpus Juris Civilis, cujus dum lectione insomnes noctes ipsumque vitae taedium fallerem, non potui non in varia loca incidere, quae dubiis, conjecturis, observationibus, ansam darent. Hinc plurima moliri, excogitare, hallucinari, cogitataque in chartam conjicere coepi. Sic, ingravescente miseriâ, Observatorum quoque seges
| |
| |
ingravescebat quotidie; sed nullius haec mihi usus erant, nisi ut hyeme ingruente, chartaceas inde subuculas conficerem, quo in vestium simul ac foci penuriâ frigus propulsarem. Mox autem, si lectione non plane abstinebam, a scribendo tamen temperanrandum judicabam, ut chartae parceretur, nisi quod aliquando novum impetum capiens nonnihil prioribus adderem, alia corrigerem, confirmarem, caett. Accesserat quidem aliquoties consilium, horum aliquid luce donandi, modo copia fieret Librorum quos consulere par esset, ne forte jam aliis perspecta pro novis venditarem, aut optime restitutis sanatisque vulneribus sera remedia afferendo ridendum me praeberem doctioribus. At detrectabant Librarii, pessimam quamque fabulam Romanensem vel optimis de Jure Observationibus se praeferre jactantes; neque unquam mihi contigit esse tam felici, ut aut ipse mihi quibus maxime egerem libros comparare, aut aliunde utendos accipere potuerim. Quicquid igitur primo tumultuarie ac rudiori stilo ut in proprium usum exaraveram, corrigere destiti, et si quid postea animi causâ adjicerem, eâdem negligentiâ id fiebat, satis mihi habens si ipse me intelligerem, omnisque orationis aut perspicuitatis aut concinnitatis, nedum elegantiae, minime curans.
Attamen cum id minime putarem, ac omnem harum lucubrationum edendarum cogitationem plane abjecissem, nescio quo fato accidit, ut vir quidam eruditus ac in Amplissimo ordine spectatissimus, quem fautorem mihi saepe expertus eram, id quod olim ipse cupiissem (modo copia facta esset, spatiumque datum
| |
| |
ad corrigenda quae scripseram, delectumque ex iis habendum) nunc reluctanti invitoque intempestive extorserit, iis scilicet quae in privatam lectionem concesseram, clam praelo commissis. Qualem autem mihi tunc animum fuisse putatis, Viri Clarissimi, cum haec ipse ad me deferret, quasi re egregie gesta? Multa inerant, in ulterioris tantum examinis gratiam annotata, sed retractanda: plura erant, haud satis probata, et quae ad maturiorem forsan discussionem revocata, rejecissem ipse: plurima, tanti non erant ut publicè ostentari vellem; omnia vero in incerto an nova essent. Nec deërant, quae, si id consilii cepissem, impressis longe praetulerim. Verum jacta erat alea, nec repugnare integrum. In iis quae typis jam expressa erant, nihil mihi juris superabat; in caeteris, ob summam festinationem (instabat enim forum Sti. Michaëlis, cui parabatur Editio) nullus adhiberi potuit delectus; nihil rectius proponi, nihil ornatius exprimi, nihil concinnius explicari potuit. Praesertim cum et eo tempore morbo decumbens, vitam ipsam una cum salute desponderem; dum tamen et sic praefatio conscribenda esset, quâ furtum mihi factum ipse tegerem, scripta excusarem, libellumque Serenissimo Duci inscriberem, qui id sibi gratum acceptumque fore ultro pollicebatur.
At quorsum haec omnia tendunt, Clarissimi Viri? Eone ut Vestrum de infelici abortu judicium deprecer? Facerem forsan, nisi et omnium, quicquid ubique terrarum Eruditorum est, aeque reformidanda esset censura; cui cum ipse meâ sponte accedo, vestro quoque calculo immaturum partum damnari, ferendum
| |
| |
est. Verum, unicum est quod deprecor; scilicet, ne ex hoc informi foetu eum judicetis, qui, quamvis suae tenuitatis probe sit conscius, e vestrâ tamen institutione ac disciplinâ non ita excessit, ut vel in hoc ipso ingenii torpore aut ut verè dicam collapsu quo, cum maxime, affligitur, meliora de eo exspectanda non essent. Hoc si me a vestrâ, quâ estis, humanitate impetrasse cognoverim, Clarissimi Viri omnique mihi amoris ac pietatis studio prosequendi, caeterorum de me judicia parvi pendo. Vos autem valete, Viri Honoratissimi, Clarissimi, omnique laude Celebratissimi, meque Vestrum habete
Omni obsequio devotissimum
bilderdijk.
Dabam Brunovici Ipsis Kal. August. ciƆiƆcccv.
|
|