Brief.
Volcardo d'Assonneviele Ianus Beetsius. S.P.D.
LIcet nihil habeam quod ad te scribam, d' Assonneviele suavissime oblatam tamen occasionem non arripere nec potuì nec debui, Quam primum vero hic studiosus Popularis tuus, qui tibi hasce tradit servitium snum humiliter mihi obtulisset, Calamum per chartam ductitavi, ut te ad rescribendum excitarem ne mutua nostra amititia protinùs deleta videatur, fed crebris litterarum reciprocationibus Continuetur & nonquam interitura reddatur. Quod ad me pertinet in familiaritatis Virtute & Constantia retinenda semper fui Studiosus. Idem nec te latere puto, Multijuga sunt Amoris argumenta, & hoe non postremum quod bene volam tuam mentem erga me hactenus animadverti, quam & saepius intra mea pectora Colui Et Candide exosculatus sum Enitar, si quain me est eritque scintilla sinceritatis & Boni Pectoris, ut dum Spiritus hosce regit artus, Vestrae benevolentiae jacta semina, temporis lo[...]ique inter capedine non terantur, verum rore recordationis & Bonoe Memoriae madida reddantur & irrigentur te tuae. Parti minimè defuturum spero.
Quod tardus sum in mittendo Belgicas Institutiones mihi imprimis dolet. Vollenhovius illas nondum mihi remisit, diversas litteras ipsi dedi, sed nec manuscriptum nihilque responsi ad manus meas pervenit. Hisce vale Amicorum Intimè, Ex Musaeo. Lugd. Batav. 25 Decembris 1627.
Si Cantilena aliqua nova tibi sit fac me participem illius.