Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende In Laurentium aedium multarum architectum. DIruit, aedificat toto Laurentius anno, Et tamen in tota possidet urbe nihil. Centum tecta locat, famaque opulentus habetur, Quasque suas iactat, debet egenus opes. At postquam factus celebris cornicula Flacci est, Risit ob has ipsas ingeniosus opes. Quae fortuna rapis, non haec mihi surripis, inquit. Restituis dominis seriùs illa suis. Vorige Volgende